plene dixi in li. de Anima, c. XCVIII. Hic autem tu // c.83r.a
lector, pro bono anime tue, notes quod, si quis, teste c.83v.a
Tullio in secundo li. de Offi. , ab ineunte etate causam
habet celebritatis et nominis aut a patre acceptam, aut
ab aliquo casu atque fortuna, in hunc oculi omnium conviciuntur
atque de eo quemadmodum vivat queritur et, tamquam
in clarissima luce versetur, nullum eius dictum nec
factum potest obscurum esse. Ergo verum est quod, apud
Salustium, dixit Cesar: " In magna fortuna minima licencia
est. Nam que apud alios iracundia, ea in imperio superbia
atque crudelitas appellatur" .Et subdit Tullius: " Facilissime
cognoscuntur adolescentes, qui se ad claros et sapientes
viros cum reverencia contulerunt, quibus si frequentes
sint, populo opinionem afferunt ut eorum sint similes quos
sibi delegerunt immitari" . Require in li. Proverbiorum c.
XIII et in li. Vir. c. Hercules. Confirmantur dicta per Cassiodorum,
scribentem in XI Vari.: " Nec facile viciosus efficitur,
cui monitor assistit assiduus" . Qui quantum sit necessarius
ostendit Seneca in Thyeste, dicens: " Peiora iu-
venes facile precepta audiunt" . Est adeo tamen nobis adolescentum
incerta via , quod Salomon in XXX Proverbiorum
scripserit: " Tria sunt michi incognita: via avis per medium
aeris, via colubri super petram et via navis in medio
mari. Quartum autem penitus ignoro: viam iuvenis in adolescencia
sua" . Require in li. Vir. , c. IX.
|
1
5
10
15
20
25
|