homines se ipsos feriunt ut, semper trepidi semper 			c.101r.a 
suspecti, mala pati metuant que aliis fecisse meminerint, 
unde in Iob.  c. XV, de hoc dixit: "  Sonitus terroris 
semper in auribus illius et, cum pax sit, ipse insidias  
suspicatur"  . Nil igitur est facilius corde simplici 
quod, tutissimum in arce sue innocencie, non 
formidat ab aliis mala pati que nulli fecisse meminit. 
Igitur aperte vides quod per illa torquentur homines 
per que peccant; vermis enim consciencie numquam 
moritur et ignis racionis numquam extinguitur. Quis 
enim ignorat quod superbia inflat, invidia rodit, avaricia 
stimulat, ira succendit, angit gula, dissolvit luxuria? 
Sic cetera viciorum portenta cruciant peccatores, 
ut, que sunt homini oblectamenta peccati, Deo sint 
instrumenta penarum, ut, in Thyeste, Seneca verum 
dixerit: "  Sepe in magistrum scelera redierunt suum"  .
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |