Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 8


Si scripserit duobus ecclesiarum prelatis consimilibus
in dignitate salutat hoc modo: " Celestinus) episcopus
sicut supra dilectis filiis S. sancti Victoris et sancte Marie
† prioribus salutem et apostolicam benedictionem ". Si
scripserit duobus qui non sunt consimiles in dignitate salutat
eos sic: " C.(elestinus) episcopus dilectis filiis abbati sancti
Proculi et priori sancti Victoris sicut supra. Et hunc modum
tenent patriarche, archiepiscopi, episcopi et legati omnes suis
inferioribus mutatis his que mutari debent. Et nota quod
Rome illa ecclesia dicitur " titulus " in qua est presbyter
cardinalis et in illis ecclesiis non possunt esse diacones cardinales
nisi ad sacerdotium promoveantur. Cardinales ecclesie
sanctorum apostolorum sic salutat: " C(elestinus) episcopus
sicut supra dilecto filio basilice XII apostolorum presbytero
cardinali salutem et apostolicam benedictionem ". Diacones
cardinales salutat hoc modo: " C(elestinus) episcopus sicut
supra dilecto filio P. sancte Marie inviolate diaconi cardinali "
et si fuerit in legatione " apostolice sedis legato salutem
et apostolicam benedictionem ". Abbates, decanos, diacones,
prepositos, archidiacones et omnes ecclesiarum prelatos
salutat hoc modo: " C(elestinus episcopus sicut supra
dilecto filio P. abbati nonantulensi salutem et apostolicam
benedictionem ". Omnes autem subditos salutat hoc modo:

Torna all'inizio