fuit in Ytalia hominum et mulierum mortalitas maxima, et Icilinus
de Romano a Cremonensibus captus fuit et ab his qui erant
cum eis in eodem exercitu. Primum bonum fuit quia dabant
eis de Parma annuatim rectorem, scilicet potestatem, et medietatem
salarii semper solvebant. Secundum, quia a fluvio Tari,
qui distat a Parma per V miliaria, poterant habere totum mercatum
in Burgo, et Parmenses nichil dicebant; et ita habebant
X miliaria de episcopatu Parmensi, et Parmenses solummodo V.
Tertium bonum erat quia Parmenses erant defensores eorum, si
bellum a Placentinis vel a Cremonensibus seu a quibuscumque
aliis habuissent. Quartum bonum a Parmensibus eis collatum
erat quia, cum in Burgo non essent nobilium nisi duo casalia,
scilicet illorum qui dicuntur Pinkilini et Verçoli, et ceteri populares
et divites rurales existerent, Parmenses maritabant ibi suas
nobiles mulieres; quod parvipendendum non erat. Credo quod
vidi ibi de Parmensibus dominabus XX cum pellibus de variis
et scarleto. His omnibus bonis sibi collatis, inventi sunt Parmensibus
Burgenses ingrati. Et ideo digne et merito Parmenses
postea destruxerunt Burgum Sancti Donini, quando tempus congruum
habuerunt. Ideo Sapiens in Proverbiis dicit, XVII: Qui
reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.
Igitur Iohannes Barixellus, cum iret per Parmam faciendo
iurare suspectos, pervenit ad domum domini Rolandi Guidonis
Bovis, qui habitabat in Capite Pontis iuxta ecclesiam Sancti Gervasii.
Et vocans eum de domo dixit ei quod incontinenti sine
mora aliqua iuraret partem Ecclesie, si vellet sospes evadere,
alioquin de Parma recederet. Erat autem ex parte imperii predictus
miles dominus Rolandinus Guidonis Bovis et multas potestarias
ab imperatore receperat; et videns tantam multitudinem
congregatam et talia exigentem et talia minitantem, fecit quod
dicit Sapiens in Prover. XXII: Callidus videt malum et abscondit
se. Et iterum Ys. XXXII: Erit vir sicut qui absconditur a vento
et celat se a tempestate. Iuravit ergo dicens: «Ego iuro stare et
obedire preceptis Romani pontificis et tenere partem Ecclesie
toto tempore vite mee ad dedecus miserabilioris et magis merdiferose
partis que sit sub omni celo». Dicebat de parte sua, scilicet
|
|