2. Praeterea, Rom. 5, 20: «Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia».
Sed ubi superabundat gratia, est ibi maior caritas. Ergo etc.
3. Praeterea, peccatum vincit primam caritatem. Vincitur autem a secunda.
Ergo secunda caritas est fortior et maior quam prima.
SED CONTRA, innocens non est minus aptus ad recipiendum gratiam quam peccator.
Sed primam gratiam accipit innocens, secundam accipit peccator. Ergo
non oportet quod secunda sit maior quam prima.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod ad minus semper sit aequalis. Rom. 8, 28: «Diligentibus
Deum omnia cooperantur in bonum»; Glossa: «Etiam casus in peccatum».
Sed hoc non esset, si in maiori caritate resurgeret. Ergo nunquam in minori,
sed semper in aequali resurgit.
2. Praeterea, Ambrosius dicit quod poenitentia omnia ablata restituit. Sed hoc
non esset si non resurgeret ad minus in aequali caritate. Ergo semper resurgit
aliquis in aequali caritate.
3. Praeterea, contritio debet proportionari praecedenti peccato. Sed peccatum
proportionatur quodammodo gratiae quam expellit. Ergo et gratia vel caritas
per quam homo conteritur, debet esse aequalis gratiae praecedenti.
4. Praeterea, poenitentia vivificat merita per peccata mortificata. Ergo poenitens
tantam habebit gloriam quantum ante peccatum meruerat. Sed tantum meruerat
quantum de caritate habuerat. Gloria ergo quam poenitens habebit, proportionatur
caritati quam ante peccatum habuit. Proportionatur autem caritati in qua in
morte invenitur post poenitentiam: quia lignum ubi ceciderit, ibi erit: Eccles.
penult. Ergo caritas in qua resurgit poenitens, est aequalis caritati a qua cecidit.
SED CONTRA, minima contritio sufficit ad deletionem omnium peccatorum. Sed
secundum quantitatem contritionis attenditur quantitas caritatis in qua quis
resurgit. Ergo cum potuerit, quando prius habuit gratiam, ex magna praeparatione
gratiam accepisse, videtur quod possibile sit quod recipiat minorem gratiam
et caritatem quam prius habuit.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod mensura caritati praefigitur
a Deo secundum suam voluntatem, et aliquo modo commensuratur ad conatum
illius qui gratiam recipit. Unde cum aliquis post peccatum possit multum et
parum conari ad recipiendum caritatem, et divinae liberalitati non ponatur terminus
per peccatum, cum ipse quantum in se est, sit paratus omnia peccata
totaliter delere; oportet dicere sicut et communiter dicitur, quod aliquis potest
post peccatum in maiori et in minori et aequali caritate resurgere.
|
|