Paulinus Aquileiensis: Carmina

Pag 91


INCIPIT
REGULA FIDEI
METRICO PROMULGATA STILI MUCRONE
Te, pater omnipotens, mundum qui luce gubernas,
et te, nate dei, caeli qui sidera torques,
teque, sacer flamen rerum moderator et auctor,
aeternum trinumque deum ueneranter et unum
confiteor labiis, pleno sed pectore credo.
In te credo patrem, cum quo deus unica proles
regnat, et omnipotens cum quo deus aureus ignis.
Non tres ergo deos, absit, sed sanctius unum
corde deum credo, labiis non cesso fateri,
qui semper summus, perfectus semper et altus,
solus et ipse potens, trinus persistit et unus.
Personas numero distinguo denisque trino,
naturam nullo patior diuidere pacto.
In deitate quidem simplex essentia constat,
in trinitate manet sed subsistentia triplex.
Non hunc esse patrem subolem quam credo tonantem,
sed hoc esse patrem summum quod germen adoro.
Et non qui genitor genitusque est, spiritus hic est,
sed hoc quod genitor genitusque spiritus hoc est.

Torna all'inizio