Quaestio. Quot sunt species nominum? Duae: primitiva, quae primae 
positionis dicitur, quoniam a nullo sumit originem, ut mons; alia 
derivativa, quae secundae [in]positionis est, quia a fonte primitivorum, 
velut de fluvio rivulus, nascitur, ut a monte monticulus. 
Propriorum quoque nominum secundum Latinos quattuor sunt 
species: nomen, praenomen, cognomen, agnomen. Nomen est, quod imponitur  
rei non habenti nomen. Praenomen est, quod causa differentiae  
nomini proprio additur. Cognomen est cognationis commune. 
Agnomen est, quod ab aliquo eventu imponitur. 
Derivativorum autem nominum multae sunt species. 
De patronomicis. Alia namque sunt patronomica, quae a propriis 
nominibus patrum derivantur et significant filios vel nepotes cum genitivo 
sui primitivi, ut a Priamo Priamides. 
De possessivis. Alia sunt possessiva, quae cum genitivo primitivi 
significant aliquid ex his, quae possidentur, ut  Evandrius ensis  pro 
Evandri[i] ensis. 
Differentiae. Hoc autem interest inter possessiva et patronomica, 
quod patronomica filios vel nepotes significant, possessiva vero non 
solum filios, sed quae omnia in possessione esse possunt; patronomica 
quoque a propriis nominibus tantummodo derivantur et ad homines  
tantum pertinent vel ad deos, possessiva vero etiam ab appellativis  
veniunt et ad omnes res pertinent.
  |  
  |