Ast ubi diviciis non est modus, et peregrina
Religio celebrem caepit habere crucem,
Ut solet, ex opibus et libertate fruendi
Et pudor et probitas et sacer ordo perit.
Ac primo vestem luxu studioque placendi
Induitur laicam, qui sacra vasa gerit.
Hinc gula quaesitis dapibus terraque marique
Pascitur et dampnum non videt ipsa suum
Esca frequens venterque, tumens disrumpit habenas
Iamque thorum alterius scandere ludus erat.
Inde per errorem mutato crimine, sed non
In licitum verso flagicii placito
Itur ad heredes et posteritatis amorem,
Et qui succedat, tollere clerus amat.
Ac sic ut populus, sic incipit esse sacerdos,
Nec de coniugii simplicitate studet.
Nupta sacerdoti discernitur aptior illi,
Cultus et arte dolum conficiente color.
Pontifices primo contendere, mox ubi trita
Fronte pudor cessit, desiliere gradu.
Succutiunt alias alii thalamosque suorum
Fedant, ast aliis plus sua pacta placent.
Hoc ita testatur castellum Mammula, multae
Preterea villae, praedia multa nimis.
Hic furor errorem geminat, solvitque timorem
Subiectis gradibus pontificale malum.
Hinc sua cuique domus, rerum comunio nulla;
Atque ita privatus omnia solvit amor;
Dum non est, qui corripiat, quia vita magistri
Si non conveniat, spe sine verba facit.
Inde per errores varios corrupcio plebem
Occupat, ut scabies inrequieta gregem.
Ad reprobos mores non uno calle venitur
Et nullus subito pessimus efficitur,
Sicut nemo boni summam conscendit in arcem,
Si non a minimo tendat in alta gradu.
Sed non continuo pudor est omnino solutus,
Constat sed paucos eminuisse viros,
Qui primi facerent, quaequae facienda docerent,
Viventes casta sobrietate domi.
Sic per doctrinam, per mores, per racionem
Occurrit lapsis cura superna malis,
Dum non vult aliquem nullo revocante perire
Sed salvum fieri, quem creat atque regit.
Sed lux in tenebris et adhuc in turbine tanto
Vix illi satis est, qui moderatur iter.
Inter perversos vocem sapiencia mittit
Et tanquam pueris lac dare pollicitans
Non exauditur, sed enim postremo minatur,
Quod super illorum rideat interitum.
Hinc etiam Paulus dum causam gentibus aufert
Culturam veri deseruisse Dei,
Non mox a summis facit argumenta malorum,
Sed primo lumen eripit et faciem:
Lumen, quod Dominum spreverunt glorificare
Nec grates tanto retribuere bono,
Quod secernendum dederit nulloque docente
Per res ad rerum traxerit artificem;
At vero faciem, quia, qui se cogitat esse,
Quod non est, oculo fallitur ipse suo.
Israhel et Iuda quondam duo regna fuerunt
Atque fidem Domino non habuere Deo;
Sed cum peccarent et mutis sacrificarent,
Non tamen abruptis deperiere malis;
Quin errante Dei populo per tura sacrorum,
Cum lis Ieroboam perderet et Roboam
Et reliquos reges excelsis tura ferentes,
Errorem clari dedocuere viri,
Quos divinus amor et spiritus erudiebat,
Ut manifestarent, quaeque futura forent.
Sed peccatorum moles et ineptia cordis
Has medicinales exuperabat opes.
Sic quoque Luca bonos habuit miseranda magistros,
Sed per velamen deseruit regimen.
Aspice nunc edem primam, mirare columnas,
Ordine quas gemino ducit utrumque latus.
Aspice structuram lapidum, quas arte decora
Docta manus posuit sub Salomone novo,
Quae sub Alexandro Romam Lucamque regente
Grande sed angusto tempore fecit opus.
Qui se, qui clerum pro viribus officioque
Rexit et in populo ferrea virga fuit.
Sic alii patres, sed rari, sed sapientes
Ad lucem Lucam restituere suam,
Ymo conati, quantum valuere, fuerunt,
Ut vel in extremas non caderet tenebras.
Sed dum paulatim multorum displicet error
Labitur ipsa suo perdita iUdicio.
Audit, quid deceat, sentit meliora docetque,
Sed quae non didicit aut docet, ipsa facit.
Hac tamen interdum censura corripiuntur
Tam virga legum quam gravitate senum,
Et per praepositos regum comitumque ministros
Civilis quaedam nominis umbra manet.
Sed levis haec etiam districtio nec diuturna,
Turbat iudicium flagitii praetium.
Quisquis furta facit, ubi iam sub iudice pendet,
Tollit per praetium iudicio gladium.
Hoc gemino confusa malo civilis honestas,
Dum legum virgam nescit et aecclesiae
In praeceps fertur, furit, enecat, insidiatur,
Et scelerum studio iungitur ambitio.
Et iam nulla seni reverentia, rara parentum
Gratia, coniugii suspiciosa fides;
Perque gradus vetitos placitum consanguinitatis
Exsuperat licitas et sine labe faces.
In rebus licitis fidei retinacula nulla,
Ad detestandas inresoluta fides.
Ut vero luxus et libertatis amore
Induxit varios barbara lingua sonos,
Tanta suos mores sequitur discordia vitae,
Ut vix tot facies Protheus ille ferat.
At primo cultus imitari Francigenarum
Gloria, et ignotae quaerens vellus ovis
Tonderi non arte sua, non denique gentis
Unius aut ritus aut prohibenda sequi
Ut Babylon quondam linguarum de novitate
Addidit antiquis deteriora malis,
Sic et de numero populorum multiplicato
Exoritur scelerum multiplicanda seges.
At genus incultum villis et rupibus ortum,
Ingessit rabiem, dum fugit ad requiem.
Hi, quia, quod tantis novitatibus addere possent
Ad rerum speciem, non habuere domi,
Artifici cura vigili multoque labore
Civili studio non nocuere prius;
Mox odio veteri ceperunt nobilitatem
Ledere, maiores subdere velle sibi;
Et dum conantur plus posse nocere potentes
Et pro divitiis divitias praemere,
Haec rabies populum divisit pace soluta,
Praeficiunt habiles ad fera cepta duces.
Et nunc de populo, nunc et de nobilitate
Ductores subitos praecipitesque parant,
Qui modo privatim, modo conciliante tumultu
Sub pacis specie bella dolosa movent.
Nec tamen assiduis victoria queritur armis,
At ubi pax agitur, longa quies sequitur.
Sed magis ad sese versi manuumque laborem
Hi guantos, alii conficiunt soleas.
Ac tum signiferis feraliter insidiantur,
Arces deiciunt, divitias rapiunt.
Hoc illis studium turbari, sollicitare,
Et maris in speciem nulla quieta pati,
Vipereoque modo materno funere nasci
Deque patris ceso vertice concipere.
Sic populus quondam questus et pacis amator
Ad scelerum sordes et sacra bella ruit.
Clerus adhuc, licet ipse suo de cardine lapsus
Ignarus rerum plebis et artis erat;
Civiles motus compescere, nolle furores
Praebebat specie religionis opus.
Sed tum privatis odiis, tum vero timore,
Si quando gladium possit habere fides,
Miscentur turbis et seditionibus, ex quo
Praecipue nonus terruit ille Leo,
Qui talamos, qui rem propriam, qui venditionem
Primus in extremo tempore pervetuit.
Hoc igitur clamore viri perterrita corda
Lucem prosiliunt perdere, quam metuunt.
Atque ut peccatum de cognitione revixit,
Ad legis vetitum fecit adesse malum.
Sic cleri facies imperturbata veterno
Non posuit finem vel cataplasma malo.
Frendunt murmuriis et de novitate querentes
Nolunt divino credere consilio.
Quoque magis cernunt sese ratione gravari,
Hoc magis avertunt a ratione pedem.
Hoc studio civile malum devenit in artem,
Et fecit stolidos litera discipulos,
Quae, quia vivificans non adstat spiritus illi,
Insanas mentes ducit ad interitum.
Addiscunt violare fidem, pervertere iura
Et necdum auditis solvere pacta modis,
Ut, cum pervertant, pervertere non videantur,
Velantes faciem calliditate nova.
His ducibus canonum gravitas nullius haberi
Cepit et ipsorum iussio pontificum.
Quin et pontifices verbis incessere vulgo
Tum primum licuit et sine lege fuit.
Quoque magis proibetur amor carnalis et usus
Et quae sunt cleri publica dividere,
Regula discordes animos facit atque rebelles,
Ut tanto faciant laxius et sapiant.
Hos inter doctus et ab his mala semina Petrus
Alcius ingenio proficit et studio.
Addidit ad morem patriae geniique calorem
Francia miscendi nomina mille mali,
Non quia perversos non horreat atque biformes,
Sed quia perversos non uniat ipsa salus.
Inter discipulos didicit sacra dogmata Iudas,
Sed per avariciam concidit in foveam.
Infelix, quem non potuit sapiencia doctum
Nec predicta pium tradicio facere!
Inter convivas de prodicione notatus
Non tamen a precio retulit ille manum.
In fidei gremio famosus apostata crevit,
Ex evangelico flumine multa bibit;
Perque gradus primos cleri promotus ab ipso
Tercius altaris stabat in officio;
Sed mox terreni solii deceptus amore
In Christum saevit, ydola vana colens,
Et, quod deterius, de Christy dogmate Christos
Iudicat et rebus exuit atque necat.
Ergo si fidei non est dilectio iuncta,
Non prodest homini scire profunda Dei.
Arrius ille ferox et signifer impietatis,
Vertit in errorem multa legendo fidem.
Sic alii turbare bonos feraliter ausi,
Quod foris evomerent, edidicere domi.
Ergo lex peccat? Ergo prudencia caecat?
Ergo salus perdit? Semita turbat iter?
Absit, sed vanos homines perversio cordis,
Non legis vitium dissipat et perimit.
Petrus ad has voces divinaque verba vocatus
Et bona Martini participare datus,
Suxit mortiferum sacro de fonte venenum
Et de vitali melle fit ydropicus.
Ymmo vivificam vertens in toxica venam
Vitam per vicium traxit in exicium
Hoc foris, hoc intus, hoc omni tempore curans,
Ut quocumque modo pascat avariciam.
Haec radix comitem sibi procreat ambicionem,
Quae duo praecipitem non tenuere virum.
Inde per invidiam, quae tercia iungitur illis,
Triste supercilium pene levare nequit.
His de seminibus capit et versucia mentem
Dissimulare suis et simulare locis.
Altus homo nec se capiens, ubi pontificalem
Anselmum cernit obtinuisse locum,
Paulatim primo contempnere, deinde minari,
Et de persona turpia multa loqui.
Si quis ab Anselmo doluit pro crimine laesus,
Illi defensor affuit et socius,
Infames, cupidos, luxus et ventris amicos,
Armans saeviciis et male scire docens.
Quos tanquam paleas venturo praeparat igni,
Ut, si quando queat, omnia comoveat.
Iste est occasus Lucae de culmine lucis,
Ista est egregii longa ruina loci.
Sed ve, qui currit et sudat ad impietatem!
Fiet ei manuum sudor in obprobrium.
Hinc exactores spoliabunt, hinc mulieres,
Non virtute viri praeficientur ei.
Et cum cadetur, et quod tenet, eripietur,
Ad fusum fugiet, qui dominatur ei.
De vita vero felici moxque futura
Quisquis blanditur, fallit et illaqueat.
At quando veniet Dominus iudexque sedebit,
In deceptores verba severa dabit.
Et quid deceptis? Quid tum tibi, filia Syon?
Ipse suis verbis, qui dominatur, agat,
Qui Deus est exercituum, cui subdita servit
Coelorum virtus omnis et omne decus.
Hinc igitur talem dissolvere cuncta potentem,
Audiat et sexus mollior et timeat
Exemploque pari de condicione minori
Tamque levi causa forcior expaveat.
Filius ex ipso sexus potioris honore
Forcior ad quaeque debet agenda fore.
Filia faemineo de nomine plus reverendi,
Sed minus audendi vis et acumen habet.
Atque ideo minus est a iudice corripienda,
Si minus aut ultra, quam decet, illa facit.
Ergo vides, quicumque potes, quid filia fecit,
Et cur tam graviter arguat inde pater
Et iam dicat ei, dicat, qua voce meretur,
Ac velut aversus improperanter agat.
«Quid mihi fecit», ait, «non una, sed omnes in unum,
Filia, quam genuit mater ab arce videns.
Quae matris speciem mores vitamque secuta
Debuit e specula vel sibi prospicere.
Principio sese supra concessa levavit
Et supra modulum se tulit ipsa suum.
Ac sic extento duxit vestigia collo
Ipsa per ora virum colla superba ferens
Et circumducens oculos quasi complacitura,
Spectari cupiens atque videre volens.
Insuper et plausit, manibus quoque sollicitavit
Incenditque vagos cernere se animos.
Addidit et motum teneris confractibus aptum
Ex ipso numero tollere corda bono.
Sic fecit, sic se corrumpere non dubitavit,
Sic alios demens perdere non metuit.
Sed quid ei faciam? Primo crinalia tollam
Et crines nudos absque decore sinam,
Unde placere putat, et sed venumdare temptat
Et quasi tuniculum texit ad interitum.
Inde per ornatum, quo splendet inaniter, ibo,
Quem forma simili luna minuta facit.
Torques de collo, de pectore vincula tollo,
Quod satis officium non habuere suum.
Armus ab armilla non glorificabitur ultra,
Allicietque feras haec quoque praeda manus.
Insignem mitram fedato vertice scindam
Et iam discrimen non erit ad tegimen.
Ad lumbos veniam pretiosaque cingula rumpam.
Rumpam murenas atque periscelidas.
Olfatoriolis, quo nares pascit odore
Et captat miseros, exuet ista manus.
Auribus appensos per vulnera grata lapillos
Auferet hostilis nil veritura manus.
Non ultra digitus gemmis gaudebit et auro,
Fronsque sibi stellas flebit abesse suas.
Mutatoriolis vetus oblectatio longe
Fiet, et hos cultus barbara dextra feret.
Pallia tollentur, pendentia tegmina late
Et, quibus illucent, lintea nulla sinam.
Perdet acus etiam gemmis auroque paratas,
Ad complectendum turpe decenter opus.
Et, quo se cernit, speculum cum syndone perdet,
Iamque procul vittas atque teristra dabo.
Et quid erit contra? Quantos nunc mulcet odore,
Tantos offendet naris et oris odor.
Et sicut zona nunc molliter illa superbit,
Sic et funiculo cincta dolenter erit,
Et quia crispantem contorsit vertice crinem,
Purgabit vicium flebile calvicium.
Fascia pectus ei tenerum vestire solebat,
At nunc saccus erit interiora domans.
Sic, quasi dicat, erit teneris mulieribus, adde
Et luge cesos, o miseranda, viros.
Quoque magis doleas et ab ymo pectore plores,
Virtus nec species proderit ulla viris.
Non est in gladiis ad formam motus amoris,
Parcere non novit sive timere mucro.
Non metuit fortem, tollit per vulnera mollem,
Non curat gladius, qualia sentit amor.
Tolletur pulcher, tolletur viribus acer,
Quae duo praecipue captat ineptus amor.
Ac tum merebunt, hoc est, lamenta movebunt
Portae, cum nullus ingredietur eas».
Sic per Ysaiam Dominus, sic intonat, inquam,
Quem timet omnino spiritus atque caro.
Hunc finem, miserae, lascivia vestra meretur,
Dumque superbitis, omnia destruitis.
Vester amor, vester luxus, petulantia vestra
Omnia turbavit et bona summa tulit.
Inde Deo vestrum iam non patiente furorem
Hostilis gladius et vaga pestis adest.
Infernus nova monstra dedit, iam Cerberus ipse
Colla levat, ridet tristia Tesiphone.
His ita turbatis, ubi lex et Chritus ab urbe
Cessit, funereo cuncta tenente malo,
Conveniunt sceleres, ex urbibus officiales,
Ad quos summa rei spectat, et officio
Quisque suo temptat usum viresque praeire,
Ne nova de solio subruat ambicio.
Ex agris etiam tanta est adversio veri,
Ut regem videant, ruricolae properant.
Hi longo visu pascuntur et imperiali
Auditu faustos seque suosque putant.
Hi vestem tangunt, quo fortunatior illis
Sit manus et surgat laetior inde seges.
Quid iubeat, quid non iubeat dilectio Christi
Abscondit miseris omnia regis amor.
Et de monachico fatalia nomina cultu
Gaudent daemonio credere cum pretio.
Venduntur baculi, venduntur praepositurae,
Venditur et Christus ut fera sive pecus.
|
4430
4435
4440
4445
4450
4455
4460
4465
4470
4475
4480
4485
4490
4495
4500
4505
4510
4515
4520
4525
4530
4535
4540
4545
4550
4555
4560
4565
4570
4575
4580
4585
4590
4595
4600
4605
4610
4615
4620
4625
4630
4635
4640
4645
4650
4655
4660
4665
4670
4675
4680
4685
4690
4695
4700
4705
4710
4715
4720
4725
4730
4735
4740
4745
4750
4755
4760
4765
4770
4775
4780
4785
|