Manfredus Siciliae rex: Epistolae

Pag 203


Manfredus etc. G. de … familiari suo.
Credimus ut, inter alias desiderii tui metas, de sospitatis nostre proventibus
nova continue sedulus appetas et curiosus expectes. Cum, sicut
longo iam temporum experimento et probabili rerum argumento didicimus,
sic erga nos tibi fides et amor mutua se pactione connutriant, ut ex
uno velis amare quod volumus et ex altero debeas exequi quod amamus,
sicque votivus audire desideres de persone nostre prosperitate quod placeat,
et de felicitatis eventu devotus accipere quod delectet. Quantumvis
enim a persone nostre vicinitate secesseris et domesticis forte deliciis
inniteris, nostra tenaciter habet opinio, quod tuum semper ubilibet suppleat
rumor de nostra prosperitate convivium, et, corpore translatus ad
Calabres, videaris mente cum aulicis circa lateris nostri servitia remansisse.
Ut cupidis igitur tue devotionis affectibus satisfiat, presentium lectione
percipias, quod, superna nobis favente clementia, incolumitatis corporee
beneficio fruimur, animum undique successuum alacritate componimus,
et prosperitatis optabilis crebris hinc inde rumoribus renovamur,
sic pascentes gratificis exteriora nostra solaciis, ut iocis seria mixta complaceant,
et interiora frequenter, cum expedit, meditationis accurate consiliis
foveamus.

Torna all'inizio