ipso castro omnia, ubi etiam domum congruam et apta loca habeant
ad aves vel gallinas et utilia animalia saginanda. quę
omnia angarales nostri eiusdem loci procurare studeant. item,
decimationes omnes quę nobis competunt, et portuum redditus
et mercatorum teloneum. item, castrum Ripasti et monasterium
in Marmore ad fratrutn per ebdomadas et pro qualitate refectionem.
item, prandia omnia antiquitus constituta, et in sanctorum
solemnitatibus facienda. item, prępositus Sancti Angeli in Tancia
annualiter in Cena Domini solidos .XV. papiensium denariorum
in manus prioris ob mandatum pauperum secundum antiquum
morem absque occasione tribuat, et in sancti Gethulii festivitate
ceram et cereos ex consuetudine communi camerę huius
conventus annue conferat. ex quibus cereis medietas detur
inter carneram domnicam et caminatam. ceram autem communis
camera cum domnica dividat. de camera vero communi
bis in anno habeam vestimenta regularia, idest scapulare, cucullam,
pelliculas agninas, vestitum, interulas laneas, femoralia atque
caligas et calciamenta. item, pręsbiteri, archipresbiteri sive clerici
totius abbatię huius provincię a priore cum fratrum utilium
consilio corrigantur et iudicentur. de obligationibus mortuorum
et festivitatum, et de decimis sive officiis ecclesiasticis. et si oportuerit,
habeat in his suffragium prępositi. de criminalibus vero
et incestuosis culpis, si forte commiserint, iudicentur a pręposito
prioris consilio. item, sutores pellium et omnium pannorum,
et communes artifices lignorum, et cocos ac pistores, nec non
asinarios et communes familiares, quę omnia huius monasterii
conventui perpetuo concedimus, et constituimus ut in manibus
et ordinatione sint fideles prioris istius cęnobii. item, in domo
hospitum huius monasterii confirmamus ipsum casalem iuxta
eundem hospitalem, et unum aquimolum in Granica cum ipso
pastino, et vineam Benedicti Ingeradę, et ecclesiam Sancti Nycolai
in Marzulano cum casalibus .VI. unde ipsi hospites decimas
habeant. et de ipsis terris quando poterimus recolligemus et
huic decreto adiungere studebimus. item, in sacristia ordinamus
ut annualiter sacristanus noster de musto huius gualdi propter
sacrificium recondat unam vegetem quę ad hoc sufficiat. item,
|
|