15. Isti sunt arcus triumphales: arcus Aureus Alexandri ad Sanctum
Celsum; arcus T[h]eodosii, Valentiniani et Graciani imperatorum ad
Sanctum Ursum; arcus triumphalis foris porta Appia et ad templum
Martis; arcus Vespasiani et Titi in Circo; arcus Constantini iuxta
Amphitheatro; arcus VII Lucernarum Vespasiani et Titi ad Sanctam
Mariam Novam inter Pallanteum et templum Romuli; arcus Iulii
Caesaris et senatorum inter aedem Concordiae et templum Fatale;
arcus triumphalis Octaviani iuxta Sanctum Laurentium in Lucina.
Deinde prope est arcus qui nunc vocatur Antoninus; arcus qui
vocatur Manus Carnea ad Sanctum Marcum. Tempore quo Dioclitianus
imperator sanctam Luciam matronam pro fide Christi in
urbe Roma cruciabat, iussit eam extendi ad verbera, ut fustibus
mactaretur. Et ecce, qui eam caedebat, factus lapideus; manus
autem eius carnea remansit usque nunc. Propter hoc vocatur
nomen loci illius ad Manum Carneam usque in praesentem diem.
Arcus Aureus in Capitello.
|
|