facienda mox consulunt; presertim comitis, quod non eis succursus
adesse videretur. Nam melius, inquiunt, erat eis, ut Regi
potius subderentur quam ut oppido aggresso atque subverso et
ipsi periclitarentur. Quibus auditis, omnes primo quidem id
fieri contradicunt; postmodum vero terrore regio constricti
loci deditionem consentiunt. Oppido itaque hoc modo a Rege
accepto, prenominatus Rogerius ceterique omnes qui ad illud
defensationis gratia confluxerant, impunitate eius, ut Rex promiserat,
indulta capiuntur; sicque postea fide constricti abire
dimittuntur.
61
Capta itaque Nuceria militarique in ea delegata custodia,
ad invadendum Ranulphi comitis terram Rex prorsus animum
figit. Qua propter coacto in unum exercitu Padulum proficiscitur,
indeque motus ad obtinendum oppidum nomine Pontum
accelerat, quod quidam magnas nomine Balduinus sub Ranulphi
comitis dominio tenebat; cuius immensam Pontisii eminus
cernentes expeditionem mox terrore percussi accedentem illam
sine ulla repugnatione intrare permittunt. Quo capto, die ipsa
continuo ad castrum quod nominatur Limata aggrediendum
properat; quod cito comprehensum simulque depopulatum,
novissime vero ignis crematione omnino deletur. Erat enim
et illud alterius predicti comitis optimatis, cuius vocabulum
Radulphus de Bernia dicebatur.
62
Interea Ranulphus comes in prefato Mariliano adhuc morabatur;
cumque relatione tot terras ablatas sibi comperisset, cum
|
|