episcoporum de quibus ad quem specialiter pertinerent certum
minime constabat. Et tandem aliquando diuersis diuersarum
scripturarum auctoritatibus probatum atque ostensum est quod
Eboracensis aecclesia Cantuariensi debeat subiacere, eiusque
archiepiscopi ut primatis totius Britanniae dispositionibus in iis
que ad christianam religionem pertinent in omnibus oboedire.
Subiectionem uero Dunelmensis hoc est Lindisfarnensis episcopi,
atque omnium regionum a terminis Licifeldensis episcopii et
Humbrae magni fluuii usque ad extremos Scotiae fines, et quicquid
ex hac parte praedicti fluminis ad parrochiam Eboracensis
aecclesiae iure competit, Cantuariensis metropolitanus Eboracensi
archiepiscopo eiusque successoribus in perpetuum obtinere
concessit: ita ut si Cantuariensis archiepiscopus concilium cogere
uoluerit, ubicunque ei uisum fuerit, Eboracensis archiepiscopus
sui praesentiam cum omnibus sibi subiectis episcopis ad nutum
eius exhibeat, et eius canonicis dispositionibus oboediens existat.
Quod autem Eboracensis archiepiscopus professionem Cantuariensi
archiepiscopo facere etiam cum sacramento debeat
Lanfrancus Dorobernensis archiepiscopus ex antiqua antecessorum
consuetudine ostendit, sed ob amorem regis Thomae
Eboracensi archiepiscopo sacramentum relaxauit, scriptamque
tantum professionem recepit, non preiudicans successoribus suis
qui sacramentum cum professione a successoribus Thomae
exigere uoluerint. Si archiepiscopus Cantuariensis uitam finierit,
Eboracensis archiepiscopus Doroberniam ueniet, et eum qui
electus fuerit cum ceteris prefatae aecclesiae episcopis ut primatem
proprium iure consecrabit. Quod si archiepiscopus Eboracensis
obierit, is qui ei successurus eligitur, accepto a rege archiepiscopatus
dono, Cantuariam uel ubi Cantuariensi archiepiscopo uisum
fuerit accedet, et ab ipso ordinationem canonico more suscipiet.
Huic constitutioni consenserunt prefatus rex et archiepiscopi,
Lanfrancus Cantuariensis et Thomas Eboracensis, et Hubertus
sanctae Romanae aecclesiae subdiaconus et prefati Alexandri
papae legatus, et caeteri qui interfuerunt episcopi et abbates.
|
|