verba noluit, sed de conversione fratris nimia adversus eum ira  
succensus continuo comprehendit: deinde timens ne si vivum teneret,  
rex eum de manibus eius eriperet, in sua presentia, circumstante  
non parva hominum multitudine, decollari precepit.  
Statim vero et ipse cecatus est et tantus eum cum omnibus qui adstabant  
stupor oppressit, ut nec loqui nec sentire nec aliquod  
humanitatis offitium agere aliquatenus potuissent,  sed cuncti  
velut lapides rigidi et inmobiles permanerent. Rex autem hoc  
audiens, nimio dolore perculsus, omnino deliberat non solum  
fratrem occidere, sed et cunctos qui sibi tanti reatus fautores extiterant  
gladiis trucidare. Sed cum illuc protinus advenisset et  
corpore martiris adhuc in medio posito fratrem simul cum reliquis  
hominibus sine sensu et motu stupefactos astare conspiceret,  
hoc sibi cum suis omnibus placuit, ut prius pro eis oratio  
fieret, si forsitan illis divina misericordia sensum quem amiserant  
reformaret; deinde si adquiescerent credere, indulto crimine  
viverent; sin autem, omnes ultoribus gladiis interirent. Cum igitur  
et ab ipso rege et a ceteris Christianis diutius fuisset oratum,  
non solum prior sensus stupefactis hominibus redditur, sed insuper  
consilium quoque flagitandę verę salutis augetur. Nam  
continuo poenitentiam sui criminis flebiliter expetunt, baptismi sacramenta  
cum magna alacritate suscipiunt, super corpus quoque  
beatissimi martiris ęcclesiam construunt. Verumtamen ego si de  
hoc mirabili viro cuncta, quę dici veraciter possunt,  
virtutum dona referre temptarem, deficeret forsitan  
lingua non deficiente materia. Dum igitur Bonifatii virtus 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
 
  |