summam memini strenuitatem, cunctam laboris terram
tunc temporis procurantes custodiebant; qui, comperto principis
reditu nec non et comitis subita rebellatione, diligentiori
protinus sollertia Capuam urbem, Matalonum, Cicalam, Nuceriam
ceterasque terras, ipsam terram Laboris, castra belligerorum
viribus munire ceperunt.
4
Erat autem in eadem terra Laboris civitas quedam nomine
Aversa, quam Normanni cum Apuliam aggrederentur primitus
condiderunt; que licet duodecim magnatibus militibusque atque
immenso populo in se cohabitantibus gloriaretur, tamen potius
aggere, quam murali circumcingebatur ambitu, quo contra
hostes, si necesse esset, resistere possent; ad quam cum Johannes
Ammiratus et Vuarinus Cancellarius venissent, ceperunt ipsos
primates et equites omnesque in ea cohabitantes diligenter premonere,
quatinus nullo umquam amore seu timore concussi,
regiam fidelitatem relinquerent; sed et bonum nomen, quo tunc
usque in summa legalitatis observatione fideique puritate vigenti
enituerant, quamlibet ignominia, tempore necessitatis instante,
obfuscari non paterentur. Cumque hiis et aliis exortationibus eos
sufficienter alloquuti fuissent, Johannes in Apuliam etiam missit
sollicitans omnes regio iussu ut ad tuendum terram Laboris quam
citius possent accurrerent.
5
Igitur princeps Robertus de Regis adhuc obitu non incertus,
non desinebat intra mentis sue volvere archanum quomodo
qualiterve principalem ademptum apicem resumere posset;
misit itaque ad Ranulphum comitem uti ad se quantocius festinaret;
quoniam quidem quod erat acturus, absente eius strenuitate,
agere nullatenus quiret. Verum et ille cum de Regis morte,
|
|