: Rationes dictandi

Pag 10


Prosaicum dictamen est litteralis editio mensuras metrorum
respuens et longa congruaque continuatione procedens.
in hoc autem uocabuli proprietatem exequamur. nam grece
proson longum dicitur. illam igitur litteralem editionem
congruam esse dicimus qua uerbis grammatice ordinatis prosaice
uel metrice materiam propositam describimus.
Hoc utique dictamen uel recta et simplici constructione
uel per appositionem formare studeamus.
Tunc inquam recta et simplici, cum minus peritis siue
ydiotis sermo dictantis porrigitur, ut si dicam ex industria:
o karissime et fidelis, ego bene credo esse cognitum tibi quod
magnam fiduciam habeo in te de omnibus meis negotiis.

Per appositionem uero perfectioribus aliquid significamus.
et est appositio apposita dìctionum ordinatio a constructionis
serie remota. quam utique sonoram et distinctam id
est quasi currentem fieri oportet.
Circa nimirum rectam ordinationem, licet potius auris
ipsa diiudicet quam cuius libet doctrina possit ostendere,
quandam tamen introductionis formam rudibus ministrare
satagimus.
III.
Diffinitio epistole.
Est igitur epistola congrua sermonum ordinatio ad exprimendam
intentionem delegantis instituta. uel aliter epistola
est oratio ex constitutis sibi partibus congrue ac distincte
conposita delegantis affectum plene significans.
IV.
De partibus epistole.
Cuius uidelicet quinque sunt partes: salutatio, beniuolentie
captatio, narratio, petitio, atque conclusio.
V.
Quid sit salutatio.
Salutatio est oratio salutis affectum indicans a personarum
situ non discordans.
Omnis autem salutatio aut prescripta aut subscripta
aut circumscripta dicitur.
Prescripta dicitur, qua recipientis nomen prius scribitur,
consequentibus his que eidem persone quomodolibet adiciuntur,

Torna all'inizio