Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 53

libro II


Insidiis obnoxius, periculis subiacebo. An gloriam petam? Sed
per aspera queque distractus securus esse desistam. (11) An vitam
voluptariam degam? Sed quis non spernat rei vilissime servitutem?
(12) Cum itaque tot et tantis malis res huius mundi
videam implicari, mundum quero fugere sicut hostem et in
solo Deo ponere spem salutis'.
(13) In hac exornatione multum gravitatis et acrimonie continetur.
Et differt a ratiocinatione quoniam in illa petimus quare
aliquid predixerimus; (14) hic autem non petimus propositi rationem
sed quid ad interrogata responderi possit vel non possit
illico demostramus. (15) Et vocatur iste color cataprolensis.
21. (1) GRADATIO.
(2) Gradatio est superioris verbi repetitio prius quam ad verbum
inferius procedatur, (3) hoc modo: 'Sapienti virtutem industria,
virtus gloriam, gloria consuevit emulos comparare'
(4) vel sic: 'Que manet ulterius spes reliqua libertatis si tiranno
et quod libet licet et quod licet potest et quod potest facit et quod
facit etiam nobis nullo modo sit molestum?'. (5) Et color iste
dicitur climax

Torna all'inizio