INCIPIT LIBER SECUNDUS.
Si quaeritur quod, Calabria vel Apulia, jam ex parte non autem ex toto, -quantum
ad ea quae in eis facta sunt- descriptis, apud Siciliam describentes transeamus, iterum,
quasi digressionem facientes, ad eundem stilum reducturi, sciendum est quod unaquaeque res
describenda suum locum, quantum ad tempus quo facta est, exigit, ut rationis series recto
tramite testatur, ut quae priora facta sunt, praecedant, quae vero posteriora subsequendo
describantur.
Comes enim Rogerius, cum primum Siciliam debellaturus egressus est, quae apud Calabriam
habebat, non deseruit; sed, cum opportunitas exigebat, exercitu in Siciliam interim
dimisso, ipse ad sua negotia disponenda redibat. Multotiens etiam duci fratri auxilium laturus,
vel certe in majoribus et dubiis rebus consilium daturus, ut strenuus miles et vir magni
consilii, in Apuliam usque transibat.
I. -Elegantissimus igitur juvenis comes Calabriae, Rogerius, cum apud Regium cum
fratre duce, tota Calabria debellata, moraretur, Siciliam incredulam audiens, et brevissimo
mari interposito ex proximo intuens, ut semper dominationis avidus erat, ambitione adipiscendi
eam captus est, duo sibi proficua reputans, animae scilicet et corporis, si terram, idolis deditam,
ad cultum divinum revocaret, et fructus vel redditus terrae, quos gens Deo ingrata
sibi usurpaverat, ipse, in Dei servitio dispensaturus, temporaliter possideret.
Haec secum animo revolvens, eorum, ad quae animum intendebat, non tardus executor,
cum sexaginta tantum militibus, periculosissimo quamvis brevi pelago inter Scillam et Caribdim
navaliter sese committens, Siciliam explorat et gentis suae militiam tentatum transmeando
vadit.
Est portui, quo applicuerunt, populosa civitas proxima, quae, a messe vocabulum trahens,
-eo quod totius regionis messes, quantum Romanis in tributum antiquitus persolvebatur, illuc
congregari solebat-Messana vocata est. Huius urbis cives, quorum plurima multitudo erat,
hostes suos fines pervasisse cognoscentes, plurimum indignati, maxime quod paucos numero
videbant, urbis portas maximo impetu prosilientes, ipsos occupatum vadunt. Porro comes,
|
1
5
10
15
20
25
|