Aystulfum destinavit, obsecrando, ut a cepta persecucione cessaret.
ita enim validissime insistebat, ut urbem Romam niteretur inva-dere
obsessione circumdatata, et ex omni populo per unumquemque
singulos aureos expetebat. sed cum pervenissent ad eum
nuncii, et ea, que in mandatis acceperant, detulissent, honorifice quidem
suscepti sunt, sed nichil ab eo de perlatis negociis pro parte pontificis
optinere potuerunt, quin immo per aliud iter ad propria
remissi sunt monasteria. Is autem papa et missos Pipini regis
Francorurn, et legatos imperiales misit ad eundem regem pro ablatis
urbibus. et dum nichil proficeret, cum eisdem Francorum missis
per Papiam ad Gallias profectus est, et in Sancti Dyonisii monasterio
Pipinum, cum duobus filiis suis, Carolo et Carlo Magno
reges inuncxit. Pipinus autem cum exercitu super Papiam advenit,
et obsedit, ac sacramentis a Longobardis acceptis pro reddendis
urbibus ablatis, Galliam repedavit. Post hec Aystulfus, sacramento
disrupto, nichil de rebus statutis adimplere voluit, sed omnes
urbes Ravennancium, et Pentapoleos a dominio reipublice auferens,
eciam urbem Romam || secundo undique circumdans, fortiter obsedit.
tunc marino itinere nunciatum est Pipino regi Francorum, qui sine
mora veniens Ticinum, obsedit eam, donec daret idem Aystulfus
missos suos cum missos Pipini, qui redderent universas urbes
beati Petri vicario. quod et factum est. Pipinus vero via, qua venerat,
rediit. Aystulfus autem post hpc. in venacione sagitta percussus,
mortuus est. post quem Desiderius cum filio Adelgiso regnavit
annos decem et octo, mensibus duobus, et diebus decem. hic
|
|