Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 497


Quid est consilium, et qualiter consilia sunt
fienda. Ca. XVII.

Est autem omne consilium quaedam quaestio, quia (ut
dicitur 6. Ethicorum) consilians sine bene sine male
consiliatur, quaerit aliquid, et ratiocinatur, propter
quod quicunque consiliatur, quaerit, non tamen econverso:
nam, ut dicitur 3. Ethicorum, licet omne consilium
sit quaestio, non tamen omnis quaestio est consilium. Si enim
consiliabilia sunt solum quae dependent ex operibus nostris,
consilium erit quaestio non de quibuscunque, sed solum
de agibilibus humnis: possunt autem circa speculabilia,
et circa naturas rerum, et circa aeterna fieri quaestiones
multae, sed huiusmodi quaestiones consilia dici non
debent. Viso quid est consilium, quia est quaestio agibilium
humanorum: restat videre qualiter est consiliandum;
et quem modum in consiliis habere debemus. Sunt autem
(quantum ad praesens spectat) sex observanda, ut
sciamus qualiter sit consiliandum. Primum est, quia
quanto aliquid est magis determinatum, tanto minori
eget consilio: immo si omnino determinatum esset, nullius
egeret consilio. Ideo dicitur tertio Ethicorum quod
circa certas operationes disciplinarum non est consilium
puta de litteris, non enim consiliatur scriptor (nisi sit
omnino ignorans) qualiter debeat scribere litteras, quia
hoc sufficienter determinatum est per artem scribendi.
De his ergo sunt consilia, quae possunt fieri per
nos; et non sunt omnino certa et determinata qualiter
fieri debeant, ideo dubitamus et consiliamur circa
ipsa. Est ergo unus modus in consiliis adhibendus, quod
quando aliquod factum regni proponitur, quanto pluribus
modis fieri potest etr quanto minus habet certas
et determinatas vias, tanto per plus tempus est consiliandum,

Torna all'inizio