ovium mearum calefactus est (hoc multum convenit beato
Martino, qui divisit cum paupere clamidem).
Contrarium facit ille de quo dicitur, Prover. XVII: Qui despicit
pauperem, exprobrat factori eius. De quibusdam etiam Dominus
conqueritur, Ys. XXVIII: Hec est requies mea: reficite lassum,
et hoc est meum refrigerium; et noluerunt audire. Ideo dicitur,
Prover. XXI: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,
et ipse clamabit et non exaudietur. Exemplum illius divitis qui
nil dabat egenis et totus gule et luxurie deditus erat, nec missam
nec Evangelium audire volebat. Cumque pro mortuo presbiteri
et clerici Requiem eternam cantarent, crucifixus posuit digitos in
auriculas suas dicens quod nullo modo audiret illum, qui vocem
suam audire contempserat. Ideo Tobias docuit filium suum
dicens, IIII: Ex substantia tua fac elemosinam et noli avertere
faciem tuam ab ullo paupere, et multa alia que de elemosina ibi
dicuntur. Ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo
potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue.
Si exiguum fuerit tibi, etiam exiguum libenter impertiri stude.
Rationem istorum assignat Gregorius dicens: «Dum quelibet
necessaria damus indigentibus, non nostra largimur, sed sua illis
reddimus». Idem: «Qui facit elemosinam, non ei dat qui accipit,
sed illi cuius amore impendit». Quod autem dicitur in Iob
XXXI: Foris non mansit peregrinus, hostium meum viatori patuit,
totum hoc adimplevit Gregorius et multi alii; de quibus habetur
in epistola ad Heb. XIII: Caritas fraternitatis maneat in
vobis et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt
quidam, angelis hospitio receptis. Ideo dicit beatus Petrus, prima
IIII: Hospitales invicem sine murmuratione. Ex hoc enim Dominus
commendabit electos, Mat. XXV: Hospes eram, et collegistis
me.
Quod autem dicit Ecclesiasticus XIX, quod ex visu cognoscitur
vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus, in hoc concordat
alius sapiens, qui dicit, Eccle. VIII: Sapientia hominis lucet
in vultu eius, et potentissimus faciem illius commutabit. Habui
quemdam ministrum in Ordine fratrum Minorum, qui dictus est
frater Aldevrandus, et fuit de oppido Flaniani, quod est in episcopatu
|
|