CIX. – DE LIBERTATE CONSULUM FACIENDI FIERI CASSINAS. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod consules comunis vallis  
diverii qui fuerint per tempora habeant potestatem et banliam  
faciendi fieri cassinas per Alpes suprascripti comunis videlicet  
unam cassinam pro qualibet curta dictae vallis. 
CX. – DE CREANDIS OFFICIALIBUS DICTI COMUNIS. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod quilibet pater familias  
sive caput ignis dictae vallis in quolibet die calendarum ianuarii  
cuiuslibet anni esse debeat in sosta comunis ad faciendum  
sua ordinamenta in eligendo consules, sindicos, credentiarios  
et alios officiales dicti comunis sub poena soldorum  
quinque imperialium pro qualibet persona. Et quod quilibet  
persona dictae vallis illorum locorum in quibus locis continget  
elegi consules illius anni quae recedat a dicta valle per octo  
dies ante calendas ianuarii sine licentia consulum et credentiariorum  
anni proximi preteriti det et solvat pro poena et bano  
libras decem imperiales pro qualibet persona. Quae poena  
sit suprascripti comunis. 
CXI. – DE NEMORE TENSATO IN RUINIS DE LINCIO. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod omne nemus cuiuslibet  
maneriei sit tensum in plazio de Lincio et in ruinis de  
Lincio, a pellario infra, a riazolo in intus, a maulono in foris  
et a flumine cairaschae sursum iuxta possessiones laboratas et  
extra possessiones non laboratas reserventur brinzolis et bozoli.  
Et hoc sub poena soldorum quinque imperialium pro qualibet  
planta. 
CXII. – DE TENSO GAZII. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod non sit aliqua persona  
quae de cetero audeat nec praesumat ducere nec duci facere  
aliquod lignamen per totum territorium graziis de Gorta,  
videlicet ab Incissa in intus et a lavancalo in foris. Nec ponere  
nec poni facere ignem in aliquo nemore comunis vallis Diverii.  
Et hoc sub poena soldorum quinque imperialium pro  
qualibet persona et qualibet vice. Et quilibet fide dignus possit  
accusare. Item teneatur ad restitutionem damni sine speciali  
licentia consulum dictae vallis. 
CXIII. – DE TENSO PLANI COMUNIS VALLIS DIVERII. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod sit tensum a Fontanellis  
citra apud tulliagam usque per totum territorium de rustiano
  |  
  |