clam conversabantur inter fideles, ut explorarent  
libertatem eorum, qua circumcisionem et alias carnales  
observantias non curabant. Ad hoc explorabant,  
ut eam libertatem cum aliqua calliditate destruerent  
et legales observantias persuaderent. 
7.  Titus qui mecum erat . Sed neque tunc accepit.  
Et hoc est quod dicit:  Non fui subditus illis , quia  
nec etiam Titus. (a minori) Sed tamen non fuit hoc  
ex arrogantia, sed propter falsos fratres. Libertatem  
vero dicit, quia libere praedicabat, negligens  
carnales observantias. Quidam autem falsi venerunt,  
ut viderent an ipse Hierosolymis consentiret  
legis observantiis. 
8. AUGUST. ( ibid. ).  Ut nos in servitutem , id est, ut  
jam circumcisionem ipsius, etiam Pauli attestatione,  
tanquam saluti necessariam praedicarent. 
9. AMBROS.  Veritas Evangelii , id est, ut sit evidens  
probatio Evangelium nostrum praedicatum esse, cum  
adversarios [neque quando apud illos eramus] non  
pertimuimus. 
10. LANFR.  Veritas Evangelii . Veritas Evangelii  
est, sine circumcisione et aliis legalibus observantiis,  
moralia Dei praecepta cum fide observare. 
11.  Ab his autem . Hoc dicit, ne vane videatur  
contra majores se extollere, et est interjacens, ab  
eo loco ubi dicitur:  Sed neque Titus , usque ad locum:  
 Mihi autem videbantur esse aliquid . 
12.  Ab his autem . Ordo: Qui autem videbantur ab  
his esse aliquid, Petrum et Joannem et Jacobum  
significat, quia majoris inter caeteros apostolos dignitatis  
erant, quos paulo post columnas vocat. Dicit  
ergo nihil ad se pertinere, ostendere quales et  
loco et scientia ante vocationem fuerint. Non aliis  
apostolis derogat, sed quia Galatae alios apostolos  
ultra modum magnificabant huic eos praeferentes,  
atque ideo auctoritatem hujus viliorem habentes,  
ostendit se aequalem esse eis, et doctrinam Evangelii  
ab eis non accepisse. 
13.  Qui videbantur esse aliquid . Ne quis diceret  
eum debere eis consentire, quia meliores eo fuerunt,  
quia non persecuti sunt Ecclesiam, sicut ille. 
  |  
  |