Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 70

Liber I


coelibes rem uxoriam laudem vel cum rem ab auditoribus aut lectoribus factitatam detestamur, ut si apud Annibalem perfidiam vel urbium expugnationem detester. Item, quum eadem de re diverse inconstanterque loquimur: ut si quis amico tantum benevolentiae causa favere se dicat, posteaquam subiungat, sperare tamen se aliquod ex ea re commodum consequuturum. Illa quoque argumenta vitiosa sunt et facile confutantur, quae ad institutum omni ex parte accommodata non sunt, ut si plura polliciti, pauciora exequamur. Quod in vitium plerunque incidunt hi, qui in sacris aedibus commorantur. e tribus enim partibus, quas in divisione proponunt, tertiam plerunque linquunt. Item, si quum totum debeamus probare, partem tantum probemus:, ut si quum omnes senes avaros probare velim, unum aut alterum avarum fuisse ostendam. Item, si omissa re, quae in iudicium aut consultationem veniet, alia praeferamus, vel defendamus: ut si quis de bello gerendo dicturus, pacem laudet aut si quis ambitus accusatus, se fortissimum manu semper fuisse defendat. Item, si re ipsas ex vitiis vituperamus, ut si quis ex unius poetae vitiis totam poeticen detestetur. Item, si laudare quempiam instituerimus et de felicitate eius, non de virtute dicamus. Item, si rem cum re ita comparaverimus, ut laudare alteram posse

Torna all'inizio