Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 158


lignis, apposuerunt illam in lignis et stabant sufflantes tota
nocte manibus et ore. Erant autem aput quamdam arborem
in qua erant aues. Et descendens quedam illarum dixit illis:
Nequaquam laboretis, in vanum enim est; hoc quod videtis
non est sicut creditis. Et cum nollent attendere suo verbo,
cepit eos corrigere et reprehendere cum sua sapientia. Et
accedens ad eam quidam symeorum dixit ei: Nequaquam
dirigere velis quod non potest dirigi, nec docere qui non
potest doceri, nec corrigere qui non corrigitur. Nam lapis
qui non potest frangi, non temptant in eo homines ensem,
et lignum (et) quod plicari non potest, noli niti plicari, quoniam
quicumque facit hoc penitebit. Et non curans auis de
verbo illius accessit ad eos, vt moneret et corrigeret; quam
cepit vnus ipsorum et cum suis pedibus conculcauit in terra,
et mortua est.
[C]um autem sic es, non enim inuat in te doctrina et
comprehensio, maxime quia cor tuum deceptum est in vana
gloria et fraude, que ambe sunt mali mores. Et scias quod
quicumque intromittit se in aliquod quod eum non decet,
quamuis verum sit, faciunt cum corruere opera sua, et accidit
ei sicut accidit pice. Ait D[imna]: Quomodo fuit? Ait
K[elila]:
Parabola . Fuit quidam mercator in terra Persie, qui
cum haberet vxorem que adamabat alium, voluit certificari
de re. Nutriuit autem sibi quandam picam quam docuit loqui,
vt haberet ipsam, vt annunciaret sibi ea que fierunt in
domo. Quadam vero die cum iuisset vir pro factis suis, misit
mulier pro amasio suo, vt veniret ad eam. Qui cum venisset,
stetit cum muliere iocans et ludens cum ea, et recessit. Cum
vir rediit, (et) interrogauit picam, et illa exposuit illi totum
illud quod viderat de amasio mulieris. Et audiens hec, vir
suam verberauit vxorem fortiter. Mulier vero, credens se
accusatam ab ancillis suis, increpabat et verberabat eas. At

Torna all'inizio