Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 778


demonstrandam, oportet quod similitudo accipiatur in eo quod deficit a
demonstratione specialis naturae. Hoc autem contingit dupliciter: aut quia est
prius et communius quam sit natura speciei, sicut proprietates consequentes
naturam generis: aut quia est posterius his quae speciem demonstrant, ut accidentia
consequentia principia individui. Si ergo accipiatur defectus primo
modo, sic est ultima distinctio quae in littera assignatur: secundum hoc enim
dicitur similitudo secundum convenientiam in illis quae consequuntur essentiam,
inquantum est essentia, et non inquantum est intellectualis, ut incorruptibile
et indivisibile et huiusmodi; imago autem attenditur secundum ea quae
proprie intellectualem naturam consequuntur. Si autem attendatur defectus ex
hoc quod est posterius, hoc est dupliciter: quia aut hoc est secundum ordinem
potentiae naturalis ad potentiam: et sic primum demonstrans naturam intellectualem
est potentia cognoscitiva et actus eius, et posterius erit voluntas et actus
eius, quae consequitur apprehensionem cognoscitivae virtutis; et sic erit secunda
distinctio, quia imago pertinebit ad cognitionem veritatis, quae est primum
demonstrans naturam intellectualem, similitudo autem ad amorem virtutis: aut
secundum ordinem potentiae ad habitum; et sic erit prima distinctio, secundum
quod imago pertinet ad potentias, scilicet memoriam, intelligentiam, et voluntatem;
similitudo vero ad habitus consequentes, scilicet innocentiam, et iustitiam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod similitudo communiter sumpta, non dividitur
contra imaginem; sed similitudo deficiens a ratione imaginis, sicut proprium
contra definitionem.
Ad secundum dicendum, quod etiam si ponatur homo non creatus in habitibus
gratuitis, constat tamen eum esse creatum in habitibus naturalibus integris et
perfectis: et quantum ad hoc similitudo attenderetur.
Ad tertium dicendum, quod potentiae innotescunt per actus et passiones: et
ideo per cognitionem et amorem debet intelligi potentia cognoscitiva et amativa,
quae est voluntas.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa non valet, quia procedit ex diversis
distinctionibus: nec est inconveniens ut secundum unam distinctionem aliquid
pertineat ad imaginem, et secundum aliam pertineat ad similitudinem: quia in
una comparatione potest aliquid accipi ut prius aliquo, quod in alia accipitur
ut posterius respectu alterius: secundum quem modum possunt comparari
potentiae intellectivae naturae ad habitus, quibus inveniuntur priores, vel una
ad alteram, et sic est una prior altera. Et ita sicut aliquid est prius et posterius
in aliqua comparatione diversimode acceptum: ita etiam potest ad imaginem et
similitudinem pertinere ratione praedicta.

Torna all'inizio