in hoc sit fortior. Quibus admiscemus bdellium et dragagantum: glutinat enim dragagantum, quod abraserunt prae dicta, et confortat bdellium venarum orificia, et est incolume valde. Similiter mastix et semina apii frangunt malitiam scammoniae et castoreum opii et acetum ferruginis, et sic de singulis. Sed decoctio frangit omnis malitiam solutivi.
Quinta autem et ultima repressio fit per destillationem cum filtro et non cum ventosis nec cum vase testeo, ut multi mentiti sunt repressionem simplicium, quia Ricardus quaedam tetigit, licet multum imperfecte. Et quia, quae hic dicuntur, valent in simplicibus et compositis, propter brevitatem operis praetermitto. Alibi, si tempus se mihi obtulerit opportunum, perfecte determinabo.
CAPITULUM VI. DE REGULIS MAXIMA OPPORTUNIS IN SOLUTIONE VENTRIS
De his, quae oportent observari, antequam sumatur medicina, cum sumenda fuerit die suo, est, ut sero cenet tempestive et moderate, ne nimia repletio et festina solutivum assumptum prohibeat retineri, vomitum irritando, quod apud incautos medicos saepius solet esse. Item inventum meum sternutatorium in naribus ponendum est, ut impetus sternutationis veniat statim, cum iam fuerit sumptum solutivum; hoc enim fortiter vomitum inhibet. Et non refert, nisi febriat vel sit supercalefactus, an sumatur medicina cum frigida vel cum vino. Cum vino enim oblata vel sequente vino post assumptionem melius operatur. Et cum sumitur medicina, bonum est stringere nares, ne sentiatur odor medicinae, et gargarizare prius acetum, et post assumptionem os bene colluetur cum aqua, vino, agresta vel aceto. Sed in solutivis, quae supra docui, et reliquis, quibus utor, propter remotionem malitiae et bonitatem saporis de istis talibus parum curo. Antiqui ligabant extremitates, quod parum prodesse credas. Cave dare medicinam in interluniis et cum luna fuerit in signo fixo, cum domus ascendentis fuerit applicatus domui medii coeli, quia vomet eam et non proficiet, [108rb] et cum luna accesserit ad combustionem et cum est infortunata. Et de melioribus cautelis secundum quod accepi de Canone medicinae et de diaetis universalibus, ubi loquitur de quodam iuvene, qui sumpserat
|
|