23.	De vindicta adulterantium 
Si maritus uxorem in ipso actu adulterii deprehenderit, tam adulterum  
quam uxorem occidere licebit, nulla tamen mora protracta. 
Lex maritum lenocinii pena cohercet, qui uxorem in adulterio deprehensam  
retinuit, adulterumque dimisit; nisi forte sine sua culpa ille  
diffugerit. 
24.	De desistentibus ab accusatione 
Qui post crimen adulterii intemptatum uxorem receperit, destitisse  
videtur, ideoque suscitare questionem ultra non poterit. 
25.	De plagiariis 
Qui sciens liberum hominem vendiderit, hac pena legitima teneatur,  
ut ex bonis suis venditus redimatur; ipse vero maleficus curie servus sit,  
bonorum suorum residuo publicato; quod si ex rebus ipsius redimi non  
poterit, pro servo tradatur parentibus venditi, bonis eius curie addictis;  
quocumque autem casu venditus redeat, maleficus curie servus fiat, filiis  
etiam post hunc casum nascentibus subiecti sint curie perpetua  
servitute. 
26.	De sicariis secundum legem corneliam 
Qui aggressorem vel latronem, in dubio vite discrimine constitutis  
occiderit, nullam, ob id factum, calumpniam metuere debet. 
Qui aggressorem ad se venientem ferro repulerit, non homicida set  
defensor salutis est. 
Nocturnum furem qui occiderit, impune feret, si aliter comprehendi  
nequiverit, si modo cum clamore id fiat. 
Infans sine malignitate animi et furiosus si hominem occiderit, non  
tenetur; quia alterum innocentia consili alterum facti infelicitas excusat 
Nichil interest occidat quis, an mortis causam prebeat. 
In maleficiis voluntas spectatur non exitus. 
Qui de alto se ipsum precipitat et hominem occidit, qui ramum incautus  
deiciens non proclamavit, seu lapidem aut aliud  deiecit hominemque  
occidit, huic pene succumbit.
  |  
  |