Eduardus I Anglorum rex: Epistolae

Pag 55


consueverant obtundere, apud vestre maiestatis solium constans et perpetuus
habeatur, nec ipsum, si placet, in toto vel parte quomodolibet permittatis
infringi, cuius esse debetis utpote iustitie patronus et tutor fortis
et propitius defensator. Scitis enim, pater et domine, quod si secus, quod
omnino non credimus, fieri circa processum ipsum contingeret, id ad honorem
vestri nominis et ecclesie Romane non cederet, cum ex hoc dampnose
similitudinis exempla possent assumere inferiores ceteri iudicantes.


Sacro collegio dominorum cardinalium Edwardus etc.
Sacrorum canonum conditores et legum ad hoc in iuris editione propalata
mortalibus vigilasse memoriter recensetur, ut ex hiis compacta iustitia
redderet unicuique ius suum, et iudicia, que rite iudicantis officio ferrentur,
in aliquolibet firma semper et inrevocabilia permanerent. Ex quo
sumimus probabilem coniecturam, ut ea, que Romanus pontifex, in terris
Iesu Christi vicarius, de fratrum suorum consilio, iusticia mediante, decreverit
illibata permaneant et apostolice sedis in ipso, et universa iudicia
eius, perpetuitate temporis roborentur etc., ut in superiori «Verbis competentur
unitatis».

Torna all'inizio