Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber IX

Pag 245


ore Machamectum, nulla illis sorte futurum
auxilio, qui rege graves sub Dite cathenas
obscurumque ignem scaevasque in corpore poenas
substinet et superas nulla est revocandus ad oras
arte vel ingenio, fato hoc sine fine ligatus.
Fit strages hominum, Troum dant mortua cives
corpora Dannubio, multo fluit unda cruore
ad mare, mirantur tumidi de sanguine pisces
et fluvium multa repetunt siciente caterva.
Ipse Deus pelagi fertur Neptunus in antris,
sedibus inque suis, ubi praesidet, aurea regum
pocula dum caperet mixtum biberetque cruorem
et latices rubeos, gravibus religasse cathenis
pincernam, cautus quia non studiosa dedisset
quantum perdecuit Bachi sibi munera, ut esset
offensus dapibus stomacoque gravatus acerbo.
Credita res nulli foret haec, nisi credita naute
omnia narrassent, illis atque ista tulisset
vincula, dum fugeret, regis pincerna superbi,


100




105




110




115

Torna all'inizio