IV 
De quarta parte 
Quae est de regulis 
Regulae huius Artis sunt decem quaestiones generales, ad quas 
reducuntur omnes aliae quaestiones, quae fieri possunt. Et sunt 
istae: (1) Vtrum sit?, (2) Quid sit?, (3) De quo est?, (4) Quare est?, 
(5) Quantum est?, (6) Quale est?, (7) Quando est?, (8) Vbi est?, (9) 
Quo modo est?, (10) Cum quo est? 
Quaelibet istarum quaestionum habet suas species: 
1. 'Vtrum' habet tres species, uidelicet dubitatiuam, affirmatiuam 
et negatiuam, ut in principio intellectus supponat utramque 
partem esse possibilem, et non liget se cum credere, quod non est 
suus actus, sed intelligere. Et ita accipiat illam partem, cum qua 
habet maius intelligere. Nam oportet illam esse ueram. 
2. 'Quid' habet quattuor species. Prima est definitiua; sicut 
quando quaeritur: Quid est intellectus? Et respondendum est 
quod ipse est illa potentia, cui proprie competit intelligere.  
Secunda species est, quando quaeritur: Intellectus quid habet in 
se coessentialiter? Et respondendum est, quod habet sua correlatiua, 
scilicet intellectiuum, intelligibile et intelligere; sine quibus 
esse non potest; et etiam sine ipsis esset otiosus et indigens natura, 
fine et quiete. 
Tertia species est, quando quaeritur: Quid est ens in alio? Sicut 
quando quaeritur: Quid est intellectus in alio? Et respondendum 
est, quod est bonus, intelligens in bonitate; et magnus intelligens 
in magnitudine, etc.; et in grammatica grammaticus, et in 
logica logicus; et in rhetorica rhetoricus, etc. 
Quarta species est, quando quaeritur: Quid habet ens in alio? 
Vt cum dicitur: Quid habet intellectus in alio? Et est respondendum, 
quod in scientia intelligere, et in fide credere.
  |  
  |