Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

314


nec aliquam veritatem, sed tantum apparentiam veritatis.
secundo lapides preciosi fieri possunt a natura quemadmodum
videmus in terre visceribus et virtute solaris radij
preciosos lapides generari, et illi tales lapides habent quandam
veritatem, sed non habent totalem perfectionem. quia non est
aliquis lapis preciosus ita fulgidus vel decorus, qui non posset
adhuc maiorem habere fulgorem et decorem. tercio possunt
fieri lapides preciosi miraculose et virtute Divina, sicut legimus de
sancto Iohanne evangelista, qui lapides de litore maris coram se
adduci fecit et eos in gemmas et lapides preciosos convertit,
et illi lapides preciosi habuerunt veritatem et totalem perfectionem;
nullus enim gemmarius scivisset dicere quod fulgori et
pulcritudini illorum lapidum aliquid defuisset. dicimus ergo
quod si omnes gemmarij de mundo insimul consisterent et istud vas
smaragdinum coram haberent, in tantum est perfectum et in
sui materia et in sui forma et in suo fulgore et decore, quod
nullus sciret dicere quod eius fulgori vel decori aliquid posset
addi, nec quod posset ibi aliquid meliorari. ex quo videtur quod
non fuit opus nature nec artis humane, quia illa opera non sunt
perfecta, sed videtur quod sit inductum a virtute Divina, quia
illa opera totaliter sunt perfecta, ita quod ad perfectionem illam nichil

Torna all'inizio