Deus per istos sanctos fratres; cum adhuc habeantur
apud, ydolatras et saracenos. Nam cum ipsi morbo aliquo detinentur
vadunt ad accipiendum de terra illa, in qua fuerunt interfecti,
illam abluentes. Que cum sit lota, ipsam bibunt
et statim ab infirmitatibus suis totaliter liberantur firmissime.
De nemore Minibar, ubi nascitur piper et quomodo. Cap. IX.
1. Ut autem sciatis quomodo habeatur piper, sciendum est
quod in imperio quodam, ad quod applicui nomine Minibar,
nascitur ipsum piper, et non est in aliqua parte mundi nisi ibi.
Nemus enim in quo nascitur ipsum piper continet in se bene
18 dietas, et in ipso nemore sunt due civitates, una nomine Flandrina,
altera vero inglin. In ista Flandrina habitancium
aliqui sunt iudei, aliqui vero christiani. Inter has duas civitates
bellum semper habetur, ita tamen quod christiani semper superant
et vincunt iudeos.
2. In hac autem contrata habetur piper per istum modum:
nam primo nascitur in folia de elere, que folia iuxta magnos
arbores plantantur, sicut hic nostre ponuntur vites. Hec folia
producunt fructum ut uvarum racemi producuntur; in tanta
|
|