Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 21

Tomus II


tamen usque adeo, licet intus efferveat, exaggeratus
sit dolor, ut contra Deum provocata,
quodammodo videaris te vindicare velle
cum lachrymis, et irata cum judice potius expostulare,
quam correcta credaris, cum
habeat Dominus quod clamanti respondeat, et
habeat consolator qui offerat lachrymanti.
Nam ille qui suum communi ratione repetiit,
iste dilectionis maternae consolamen, superstitum
tibi concessit sufficientem numerum filiorum.
Ad quorum omnium bonum, me libenter
et hilariter offero, affectione paterna
solicitum, et amica provisione fidelem in
posterum reservabo: quorum unum si concesserit
dominus natura futurum mihi promisit
filium et agnatio reliquos filialis affines.
Cap. XII.
Consolatur patrem de morte filii sui decedentis
in servitio Camerae.
Quod filium tuum Angelum de Morra, fidelem
nostrum, ad servitium Camerae
nostrae vocavimus, approbata fides
ejus, et industria circumspecta, quam habuit
in servitiis nostris, benevolentiam nostram
attentius induxerunt. Quod autem ad praesentiam
nostram nuper veniens, infirmitate
praeventus, a Domino sicut ei placuit, sit vocatus,

Torna all'inizio