Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 62


alter vocabatur. Hii itaque ad Busclavum euntes,
in heremo prius, eo sustentante, manere ceperunt, et ut
predicare postmodum possent, Sclavonicam linguam laboriose discere
studuerunt. Septimo vero anno, cum iam loquelam terrę plene
cognoscerent, unum ad Romanam urbem monachum mittunt et
per eum summę sedis antistiti predicandi licentiam petunt.
Iniungunt etiam ut nuntius ille aliquos secum de beati Romualdi
fratribus duceret, qui heremiticę conversationis edocti cum eis
simul in Sclavorum partibus habitarent.
Busclavus autem volens coronam sui regni ex Romana
auctoritate suscipere, predictos venerabiles viros cepit obnixa
supplicatione deposcere ut ipsi plurima eius dona papę deferrent
et coronam sibi a sede apostolica reportarent. Qui regię
petitioni assensum penitus denegantes dixerunt: «Nos in sacro
ordine positi sumus, tractare nobis secularia negotia minime licet».

1



5




10




15
Torna all'inizio