Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 28


autem reseruamus nobis plenam
potestatem addendi, minuendi, mutandi,
et declarandi, prout uiderimus expedire".
Tunc eidem pape Philippus rex Alemannie,
patruus dicti regis, a suis nuntiatur
occisus.
Tunc etiam rogatu Petri cognomine
Contis decani Casinensis, ipse papa apud
Sanctum Petrum monasterii in capella Sancti
Nycolai, aram quandam in honorem beate
Marie Magdalene consecrauit.
Dictus papa relicta sub deposito parte
thesauri sui non modica in monasterio, dictis
comitibus in sua cum ipsius licentia
redeuntibus, ipse de Sancto Germano discessit,
et per Atinum iter faciens, quod
dictus abbas Roffridus tenebat, Soram se
contulit, indeque in Campaniam reuersus est.
Eo anno comes Fundanus supra memoratus
auctoritate fretus et ui comitis Dyopuldi,
Capuam recipit, a Capuanis uocatus in
odium dicti Celani comitis, cuius filius Raynaldus
ipsius ciuitatis archiepiscopus erat.

Millesimo CCIX. Fredericus rex Sicilie
uxorem duxit Constantiam sororem
regis Arragonum. Dictus Celani comes
castellum Capue recipit a Leone de Andria
castellano, hoc filio ipsius dicto archiepiscopo
procurante; et dictus Fundanus
comes, qui castellum ipsum tenebat obsessum,
metus causa Capuam exiit.

Torna all'inizio