de eis conqueritur Dominus, Eze. XXXIIII: Cum austeritate
imperabatis eis et cum potentia. Et ibidem multa dicit Dominus
superius et inferius de malis et incomodis que faciunt mali prelati
subditis suis.
Ab exemplo etiam filii Dei habent prelati quod debent diligere
subditos suos. Nam filius Dei dicit, Io. X: Ego sum pastor bonus.
Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Sic et prelatus
pro subditis sibi commissis facere debet, quia Dominus dicit, Io.
XIII: Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci,
ita et vos faciatis. Hoc faciebat Apostolus, qui dicebat, II Cor.
XII: Ego autem libentissime impendam et superimpendar ego ipse
pro animabus vestris, licet plus vos diligens minus diligar. Hoc
etiam fecit sanctus Paulinus Nolane civitatis episcopus, qui se
ipsum dedit, ut pro filio vidue in Affrica venderetur. De quo in
principio tertii libri Dialogorum Gregorius narrat. Hoc similiter
Sanctulus presbiter fecit, de quo beatus Gregorius, in IIII
libro Dialogorum, narrat quod exposuit se morti, ut quemdam
diaconem a morte eriperet, quem Longobardi volebant occidere.
Cumque Longobardi circa Sanctulum fecissent spectaculum et
fortissimus spiculator eorum spatam elevasset ad amputandum
Sanctulo caput, dixit presbiter Sanctulus: «Sancte Iohannes,
suscipe illam!». Et statim cepit manus eius cum gladio obrigescere
et brachium eius factum est aridum, nec potuit illud cum
ense deponere, sed stabat attonitus et stupefactus; et omnes Longobardi,
qui hec videbant, ultra quam credi potest admirabantur.
Cum autem rogarent Sanctulum quod rogaret Deum suum et
Iohannem Baptistam, ut carnifex sanaretur, dixit quod tali pacto
rogaret, si vellet promittere et iurare quod de cetero cum brachio
illo nullum Christianum occideret. Fecit quod dixerat, et statim
fuit pristine redditus sanitati. Longobardi vero, cum vidissent
hec omnia, erga Sanctulum et Iohannem Baptistam postea devotiores
fuerunt. Nam prius eum in devotione habebant, eo quod
oleum coram eis multiplicasset in prelo. Fecit Sanctulus quod Iohannes
dicit, prima III: In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam
ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus
animas ponere. Sed dicit beatus Gregorius: «Qui non dat substantiam
|
|