Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1146


SED CONTRA, omnis motus violentus inducit lassitudinem. Sed ascensio Christi
non fuit talis. Ergo non fuit motus violentus.
Praeterea, nullus motus violentus est propria virtute mobilis. Sed Christus propria
virtute ascendit, ut patet Isai. 63, 1: «Gradiens in multitudine fortitudinis
suae». Ergo ascensio eius non fuit motus violentus.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod ascensionis motus fuerit subitus. Quia Augustinus
dicit in quaestionibus de resurrectione, quod tales sunt motus
corporum glorificatorum, sicut motus radii solis. Sed motus radii est in instanti.
Ergo et motus corporis Christi gloriosi.
2. Praeterea, corpus Christi gloriosum, omnino erat subiectum voluntati spiritus.
Sed voluntas in instanti potest moveri de loco ad locum. Ergo et corpus
Christi glorificatum.
3. Praeterea, potentia corporis Christi glorificati est improportionabilis potentiae
alicuius corporis mobilis non glorificati. Sed secundum proportionem virtutis
moventis est proportio temporis in quo fit motus: quia maior virtus in
minori tempore movet. Ergo si aliqua virtus movet in tanto tempore, virtus corporis
Christi glorificati movebit in instanti ipsum corpus, quod instans tempori
non proportionatur.
SED CONTRA, corpus Christi, cum sit divisibile, habet partem post partem. Sed
ubi est una pars, ibi non est alia. Ergo oportet quod parti succedat pars: ergo
motus ille non est subito.
Praeterea, motus subitaneus non potest percipi. Sed Apostoli viderunt Christi
ascensionem. Ergo non fuit subita.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod statim post resurrectionem ascendere debuerit. Quia
ascensio sua est exemplar aliorum sanctorum. Sed alii sancti post resurrectionem
corporum futuram ascendent. Ergo et Christus debuit.
2. Praeterea, sicut debuit probari veritas resurrectionis, ita debuit probari veritas
mortis. Sed ipse ut probaret veritatem mortis, distulit resurrectionem usque
in tertium diem. Ergo similiter debuit ascendere tertia die post resurrectionem.
3. Praeterea, non est aliquis locus animarum nisi infernus vel caelum. Sed animae
sanctorum patrum qui erant in limbo, Christo resurgente eductae sunt de
inferno. Ergo statim ascenderunt in caelum. Sed nullus debuit in caelum ascendere
ante Christum, sicut nullus ante ipsum resurgere. Ergo et Christus statim
post resurrectionem debuit ascendere.
SED CONTRA, Act. 1, 3: «Praebuit seipsum vivum per dies quadraginta».
Praeterea, consolationes divinae excedunt tribulationem humanam. Sed
Apostoli fuerunt in angustia post mortem Christi per tres dies. Ergo multo
amplius debuerunt esse in gaudio propter ipsius resurrectionem.

Torna all'inizio