Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 224


se revolutionem habent et reciprocantur. Asserit etiam eas communionem
subiectorum de quibus predicentur prorsus vitare, nec similitudinem
quibus insunt vel adsunt ullam inducere, quod in communibus predicamentis
contra est. Quasi dicat: cum sint discretiva neque ad alterum
subiectum convolantia sed tantum uni adherentia, ut paternitas soli
Patri, filiatio soli Filio congruat, individuorum<que> in hoc quod quelibet
earum uni soli convenit habeant similitudinem, constat quod nec
introducunt revolutionem id est non sunt paria, neque communionem
id est non sunt species nec genera. Omnia enim duo que predicantur,
aut sunt paria ut homo et risibile, aut sunt genera id est maiora et substantialia
ut animal lapis et huiusmodi, aut maiora et accidentalia ut color
et sapiens que duo membra dicuntur communia, aut sunt individua ut
Plato et hoc scannum in quo sedemus et hoc album quod in proposita
nive est. Cum igitur a discretis sancte Trinitatis omne tale reciprocum
communeque diffugiat, neque revolvuntur nec a pluribus partecipantur.
Sequitur.
[9]
De discretis Filii secundum humanitatem
Est autem iterum ab istis discreta, que erga nos est, Filii universalis sed
inmutabilis substantia.
De discretis personarum quedam secundum divinitatem
alta cordis indagatione scrutatus, quia Filii Dei supersubstantialem
filiationem subtilitate fuit mirabili fassus, nunc eiusdem Filii alia secundum
humanitatem sagaci eque rimatione discreta ducit et inducit, et
mentis <a> profunda meditatione de illius universali et inmutabili substantia
orsus sic loquitur. Alia, inquit, ab istis discretis personarum proprietatibus
nobis iterum Dei bonitatis occurrunt discreta, id est Filii
universalis et inmutabilis substantia, que erga nos est, id est que de nobis
est et nos respicit. Solus enim Filius omniun hominum universalem
substantiam, id est corporis animeque omnem naturam redimendam
salvandamque suscepit, eamque sue inmortali divinitati inmutabilem

Torna all'inizio