Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

26


vocati reges Romani a Romulo, qui urbem edificavit. tertius,
qui de Troia exivit, fuit Ianus, qui dum ad partes Ianuenses
accederet navigando, prosperum ventum semper habuit
et semper prospere navigavit. sed cum venisset ad quendam
locum, qui dicitur Albarium, ventus omnino cessavit, et albasia
maxima facta fuit. ideo locus ille Albarium ab albasia
nomen accepit. per hoc Ianus intellexit quod Deus
vult ut de partibus illis non recedat, sed sibi mansionem
suam faciat. cum ergo paululum ulterius processisset, situm
terre considerans diligenter, multum sibi placuit, et ideo vela
deponenda mandavit. propter hoc locus ille dictus est
Calvignanum, ex eo quod ibi calavit Ianus. ad terram igitur
aplicuit et in loco, qui dicitur Sarçanum, gaudens et letus et saltans,
in terram descendit. ideo locus ille dictus est Sarçanum,
quasi Saltus Iani. invenit igitur Ianus Ianiculam valde parvam

Torna all'inizio