Quem cum amaveritis casta estis,
cum tetigeritis mundior efficiemini,
cum acceperitis virgo estis;
cuius possibilitas fortior, generositas celsior,
cuius aspectus pulchrior, amor suavior
et omnis gratia elegantior.
Cuius estis iam amplexibus astrictae,
qui pectus vestrum
ornavit lapidibus pretiosis
et vestris auribus
tradidit inaestimabiles margaritas,
et totam circumdedit vernantibus
atque coruscantibus gemmis
atque vos coronavit aurea corona
signo sanctitatis expressa.
Ergo, soror carissima, immo domina veneranda nimium, quia
sponsa et mater estis et soror Domini mei Iesu Christi, virginitatis
inviolabilis et paupertatis sanctissimae vexillo resplendentissime insignita,
in sancto servitio confortamini, pauperis Crucifixi ardenti desiderio
inchoato, qui pro nobis omnibus crucis sustinuit passionem
eruens nos de potestate principis tenebrarum, qua ob transgressionem
primi parentis vincti vinculis tenebamur, et nos reconcilians
Deo Patri.
O beata paupertas,
quae diligentibus et amplexantibus eam
divitias praestat aeternas!
O sancta paupertas,
quam habentibus et desiderantibus
a Deo caelorum regnum promittitur
|
|