OFFERCIO SANCTI ANGELI IN SALAVENTO 
TRASMUNDI COMITIS. 
IN Dei nomine. Ab incarnacione domini nostri Iesu Christi sunt 
anni nongentesimo nonagesimo quarto, et dies mensi madii [.....], 
per indiccione[m] septima[m]. Ideoque ego Trasmundus comes, 
filius quondam Trasmundi, dux et marchio, declaro enim, sicut in 
edicto Langobardorum continet pagina, ut qui res suas, pro salute 
anime sue, in casa Dei tradere voluerit, ut licenciam abeat, et quod 
iudicaverit pro anima sua, stabile debeat permanere. modo vero, in 
ea videlicet racione, ego Trasmundus comes, propter nomen Domini 
et redempcione et salvacione anime mee, ut michi dominus 
noster Iesus Christus veniam retribuere dignetur, et ad suam sanctam 
graciam revocetur, ut cum venerit diem illum futurum iudicii 
mercedem accipere merear, et ut ego exinde aliquantulum 
in futuro iudicio abeam, indulgenciam de peccatis meis et lux 
perpetua in eterna vita, propterea ego supradictus comes, ab hodierna 
die, propria et spontanea mea bona voluntate, sic dono, trado atque 
iudico, pro anima mea, in ipso monasterio Sancti Vincencii, qui 
situm est infra territorio Beneventano, qui est super ripam Vulturni 
fluminis, ad proprietatem de supradicto monasterio possidendum, 
idest de rebus proprietatis mee, que mihi supradicto
  |  
  |