sive etiam attenuatur. Fit autem
per unius dictionis repetitionem
vel per accentuum variationem,
ex quo concinnantior constat oratio.
Ut enim variorum colorum
intermixtio pulcriorem facit
picturam, sic dictionum repetitio
seu accentuum variatio moderanter
facta condecentiorem reddit
positionum iuncturam. Tandem
exemplum ponamus:
Pastoribus est obtemperandum,
pastoribus est obediendum,
pastoribus est omnino parendum,
a quibus sacrosancte regenerationis
lavacrum sumpsimus, a
quibus divini verbi pabulum
accipimus, per quos duces ad veram
patriam remeamus.
Obediamus igitur pastoribus
pareamus pastoribus,
|
|