Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 60

libro II


est dici relinquitur inchoatum in iudicio auditorum, (3) hoc modo: 'Tu istud nunc audes dicere, qui nuper aliene domui... Sed non ausim dicere ne, cum te digna dicerem, videar alicui dixisse aliquid me indignum'.
(4) In tali exornatione tacita suspitio atrocitatem inducit. Et dicitur iste color eclipsis.
37. (1) CONCLUSIO.
(2) Conclusio est que brevi argumentatione ex his que ante dicta sunt aut facta conficit id quod necessario consequatur, (3) hoc modo: 'Si igitur reverendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, (4) si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium extimatione vilescunt, quid est quod in se expetende pulcritudinis habeant, nedum aliis prestent?'. (5) Et vocatur iste color epilogus.
38. (1) NOMINATIO.
(2) Restant decem exornationes que a precedentibus in hoc differunt: quod omnes ab usitata verborum potestate recedunt

Torna all'inizio