obtineret. Sed cum de spoliis gentium quas contriverat plurimum auri sive argenti diversarumque rerum immensas divitias acquisisset, maximam a Romanis, pro quibus multa contra eorum hostes laboraverat, invidiam pertulit. Qui contra eum Iustino augusto, qui Iustiniano in regnum successerat, et eius coniugi Sophye in hec verba suggesserunt, dicentes quia: "Expedierat Romanis Gothis potius servire quam Grecis, ubi Narsis eunuchus imperat et nos servitio premit, et hec noster piissimus princeps ignorat; nunc ergo aut libera nos de manu eius, aut certe et civitatem Romanam et nosmetipsos gentibus trademus".
Cumque hoc Narsis audisset, hec breviter retulit verba: "Si male feci cum Romanis, male inveniam". Tunc augustus in tantum adversum Narsetem commotus est, ut statim in Italiam Longinum prefectum mitteret, qui Narsetis locum teneret. Narsis vero, his cognitis, valde pertimuit et tantum maxime ab eadem Sophya augusta territus est, ut egredi iam ultra Constantinopolim non auderet. Cui illa, inter cetera, pro eo quod erat eunuchus, ita mandaverat, ut eum puellis in genicio lanarum faceret pensas dividere. Ad que verba Narsis dicitur hec responsa dedisse: "Talem se eidem telam orditurum, qualem ipsa dum viveret deponere non posset". Itaque odio metuque exagitatus in Neapolim, Campanie civitatem, secedens, legatos mox ad Longobardorum gentem direxit, mandans ut paupertinam terram relinqueret et ad Italiam, cunctis repletam divitiis, possidendam veniret. Simulque moltitudo pomarum
|
|