Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 161


Utrum peccata perentum Deus puniat c.91v.b
in suis filiis.
Rubrica L //
His visis, potest non inmerito dubitari utrum peccata c.92r.a
proximorum parentum Deus puniat in fillis suis. Et dicitur
quod sic, quia in XX c. Exo. Scribitur: " Ego sum
Deus vindicans peccata patrum in filios" . Idem confirmat
in XIIII c. li. I Regius, ubi scribitur: " Inducam malum
super Ieroboam et super universam domum eius" . Et
ibi ponitur qualiter tota posteritas consumpta fuerit propter
peccatum patris3. Contrarium capitur ex Epistula Apostoli,
scribentis ad Gallatas quinto: " Unusquisque portabit onus
suum" . Sed, si peccatum parentum punitur in filiis, unusquisque
portabit onus suum et alterius. De ista questione
tenent Doctores quod duplex sit punicio: una eterna et alia
temporalis. Eternaliter Deus nunquam puniet filios pro peccatis
parentum, unde Anselmus de Conceptu virginali dicit
quod parvuli non dampnantur tantum pro culpa Ade, sed
propria culpa quam habent, licet eam habeant contrahendo5,
prout scripsi in c. …(sic) huius li. . Utrum Deus punit pena

1



5




10




15




20
Torna all'inizio