Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 158


Nam si primum volitum est bonum, et quod est
volitum est volitum sub ratione boni: passio, quae magis
coniungit nos bono, secundum quod huiusmodi, praecedit
alias passiones: et quia tendere in bonum est magis
coniungi bono quam deficere ab ipso, spes per quam
tendimus in bonum, praecedit desperationem per quam
deficimus ab ipso. Timor autem praecedit audaciam. Nam
sicut quia appetitus per se et primo intendit coniungi
bono, ideo passio quae tendit in bonum est prior passione
quae deficit ab ipso: sic quia refugere malum habet rationem
boni, ideo timor per quem refugimus malum,
prior est audacia per quam aggredimur ipsum. Ira autem
in genere passionum est prior mansuetudine. Nam mansuetudo
proprie non est passio, sed magis est deficere a
passione. ideo in genere passionum ira mansuetudinem
praecedit. Utrum autem secundum aliquem alium modum
mansuetudo praecedat iram, investigare non est
praesentis negocii. Delectatio autem, quae est respectu
boni, prior est tristitia, quae est respectu mali. Quia ergo
visum est, quot sunt passiones, et quomodo ordinantur
ad invicem: ex his quae dicta sunt aliquo modo figuraliter
et typo innotescit nobis natura ipsarum: qua cognita,
cognoscere possumus quomodo sint prosequendae, et
quomodo vitandae passiones praedictae. Quod scire
tanto magis decet reges et principes, quanto
per passiones ipsorum maius valet induci
malum, et potest bonum excellentius
impediri. De hoc
tamen infra diffusius
tractabitur.

Torna all'inizio