morti in agone consistens. Rogatus itaque ab abbate et fratribus, ut eius animam venerandus 
episcopus Domino commendaret, ad horam distulit preces petentium, detentus in 
aliis necessariis sermonibus. Iussit vero sibi nuntiantibus, quatenus ei per obedientiam 
ex parte Dei preciperent, ne anima corpus derelinqueret, quoadusque sibi licuisset occurrere; 
quod ita factum est. Ecce vir mirabiliter fortis, qui vite imperavit, ut staret, morti 
ne accederet, ne fidelis anima sine sacerdotalis benedictionis consolatione de seculo 
recederet. 
9. Nec illud nobis reticendum est, quod fertur in ecclesia Mediolanensi posito sibi 
accessisse miraculum. Cum enim pro pace et communi salute populi totius Ytalici regni 
rogatus foret, ut Mediolanum pergeret et ibi per dies aliquot cum archiepiscopo moraretur, 
rogavit archiepiscopum, ut reliquias beati Ambrosii privatim cum paucis sibi 
inspicere permitteret. Sed cum per diem pro populi frequentatione id agere non valeret, 
sustinuit noctis secretum, ut sine rumore vel suspitione perficeret. Eunte vero illo cum 
paucis noctis medio, precipiente archiepiscopo, ferente lumen sacerdote in manibus accidit, 
ut in illo loco satis obscuro candela illis extingueretur. Facta igitur difficultate inspiciendi 
reliquias pro defectione luminis, ingemiscens sibi improperabat dicens: "Iure tibi 
contigit, quia tue minime indignitati congruebat videre reliquias piissimi confessoris". 
Cumque secum talia volveret, repente lumen in extincta candela ex improviso inopinabiliter 
apparuit, et suum votum cum augmento letitie auxiliante De complevit. 
10. Erat interea fide firmus, spe patientissimus, caritate diffusus, corpore castissimus, 
in sermone verax, in iudicio iustus, in consilio providus, in universa morum 
honestate preclarus, se ipsum cotidie in memoria dominice passionis exhibens holocaustum 
Deo et maxime, cum ad id opus adstaret, id est, cum sacram hostiam Deo libaret; et 
ut eius predicatio suos auditores ad mundi contemptum adduceret, clamabat dicens: 
"Nolite diligere mundum neque ea, que in mundo sunt; preterit enim figura huius 
mundi". Si quando vero egrum visitare pergeret, pondus egritudinis videbatur egroto 
discedere. 
11 Sun denique multa, que meritum sanctitatis eius et fidei predicare et attollere 
debeant, sed ea sapientioribus honestioribusque viris relinquentes ad eius obitum et 
miracula post obitum breviter insinuanda adiuvante Domino veniamus. Ipse enim ante 
plures dies sui corporis futuram dissolutionem previdens suos spirituales filios, religiosos 
viros, se visitare fecit. Attente se ipsum Deo commendans, per meritum sanctitatis 
ac fidei eorum commonens eos de pace et unitate concordie sive gubernatione ecclesie Dei 
inter eorum manus migravit pridie idus Decembris sepultusque est in maiori ecclesia in 
monimento reverenter iuxta tanti pontificis honorem, ubi divina prestante gratia ad 
honorem Dei ob meritum sancti episcopi fiunt cotidiana miracula, dum languentium multitudo, 
diversorum languorum gravamine oppressi, recepta sospitate, ad sua redeunt cum 
letitia. lbi etenim ceci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, mutorum lingua aperitur, 
ferrei nexus ad eius invocationem franguntur, morti proximi sanitati redduntur, demoniaci 
curantur, febribus vexati concita sanitate letantur . Amen.
  |  
  |