Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 138


et cecavit papam Sergium, eo quod cum Grecis
frequentabant inlicitum commercium. At vero primus
HEINRICUS, christianę religionis amicus, devicta Troia
subiugatisque principibus adduxit secum Capuanum principem
in Suevia, quem diu afflixit carcerali miseria. Domnus
igitur Chuonradus diademate glorificatus, rediens per Marchias
Trasalegardum suspendio condempnavit cęterosque in
mortis terrorem precipitavit. Filius quoque eius secundus
HEINRICUS, precessorum suorum superlativus, Rodulfum
Trikinot et Vuilielmum Tancredi cum aliis Normannis, qui
erant parvo numero, subdidit pedibus principum precepitque,
si aliter presumpsissent, fierent exterminium. Memorię
quidem digna fecit plura fecissetque plurima, nisi obfuisset
sine intermissione ruens nimia pluvia. Erat enim voluntas eius
videre columpnam Karoli, ubi iaculando lanceam fixit in
mari. Regrediens autem per Camerinam et Spoletum venit

1



5




10




15
Torna all'inizio