| Solutio II
 Ad secundam quaestionem dicendum, quod ratio passionis contrariatur rationi
 virtutis: quia virtus in perfectionem potentiae sonat, ut dictum est. Omnis autem
 passio contingit ex hoc quod passum vincitur ab agente, et trahitur ad terminos
 eius: unde passio virtus dici non potest. Sed in hoc perfectio potentiae consistit
 quod non permittit se trahi ad aliud nisi secundum quod ei congruit: unde virtutis
 est potentiam continere, ne per passiones immoderate distrahatur: et ideo
 virtus non est passio, sed passionum ordinatrix.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod virtus dicitur medium in passionibus active,
 inquantum passiones ad medium reducit: unde non oportet quod sit in genere
 passionum.
 Ad secundum dicendum, quod laudabile non solum debetur ei quod habet plenam
 rationem virtutis, sed etiam ei quod participat aliquid virtutis; sicut laudantur
 actus virtutem praecedentes, si sint ordinati: et hoc modo verecundia,
 misericordia, et huiusmodi passiones, laudantur, inquantum ex bona voluntate
 consequuntur, quae turpia vitat, et aliorum mala quasi sua reputat. Bona autem
 voluntas est eorum quae ad virtutem exiguntur.
 Ad tertium dicendum, quod peccatum sonat in defectum potentiae operantis:
 unde passio magis potest esse peccatum quam virtus: nec tamen plenam rationem
 peccati habere potest, inquantum non ex electione procedit: unde primi
 motus non sunt peccata mortalia, quae directe virtutibus opponuntur, sed venialia;
 non tamen ut habitus, sed ut actus.
 Solutio III
 Ad tertiam quaestionem dicendum, quod virtus proprie loquendo includit
 respectum ad aliquid cuius principium sit, sicut currendi, vel essendi. Et quia
 actus, inquantum huiusmodi, cum sit ultimum, non ordinatur ad aliquid sicut
 effectus; ideo actus virtus dici non potest, nisi eo modo loquendi, quo habitus
 per actus nominantur, sicut causae per effectus: et de hoc in 2 lib., dist. 27,
 quaest. 1, art. 1, plenius dictum est.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod meremur et habitibus et actibus; sed actibus
 quasi instrumentis merendi, quia merita essentialiter sunt actus: habitibus
 autem quasi principiis meritorum; et sic virtutibus mereri dicimur.
 Ad secundum dicendum, quod virtus dicitur ultimum potentiae in eodem genere,
 quod est genus principii respectu eius cuius dicitur potentia vel virtus; sed
 actus est ultimum extra genus illud: et ideo non oportet quod actus sit virtus.
 Ad tertium dicendum, quod habitus sunt determinati ad actus laudabiles, potentiae
 autem non, sed sunt contrariorum, ut dicitur in 5 Ethic.; et ideo non est
 eadem ratio de potentiis et habitibus.
 | 
 |